Druckschrift 
2 (1843)
Entstehung
Seite
382
Einzelbild herunterladen
 

382

his palet, quod cameli unius gibbi quandoque dicunturdromcdi, similiter et duorum gibborum. Sunt eniin val-de diversa genera camelorum in quantitate et cursu dif-ferentia.

Est autem camelus animal deforme, gibbosum, habenscollum longum, propter longa crura, ut collo terram tangerequeat, et cibum sumere, lentum habet incessum, tamen festi-num progressum, non quod currat sicut equus, sed cum pro-lixis cruribus magnos passus facit, quantum homo attingerepotest, qui fortiter pedem a pede distendit, numquam autempedem vadens atterit, quia pedes sunt reciprocis quibusdampulmentis et crurium pulpis vestigia carnulenta, et ideo lapi-des vix sustinent in multum ambulando, uude necesse est, siper viam longam et saxosam sit eundum, quod pedes eorumcalcentur, quia laeso pede tota bestia languet. Bene ergo inarena ambulant et male in lapidibus, per quos lentissimogressu graditur cum timore. Similiter bene incedit in terraarida et sicca, male vero in madefacta et lutosa. Bene ambulattempore calido, male tempore frigido, unde nec diutius viverepotest in terris frigidis et humidis.

Camelus caput habet parvum et disproportionatum respectucorporis, caret cornibus, quamvis (non) careat dentibus supe-rioribus, sicut omnia animalia cornuta. Oculos habet magnoset terribiles, et semper videtur esse animal triste et turbatum.Ejus oculi sunt sicut illa specula ignea, in quibus relucentimagines grossae. Quaecumque enim camelus respicit, magnaet grossa sibi videntur, imo omnia quasi cum ammiratione ettrepidatione videtur inspicere. Unde quando homo ipsi acce-dit, incipit tremere bestia, ita, quod homo notat bestiam setimere ex eo, quia homo contra se procedens videtur sibi inquadruplo major, quam est. Et nisi Deus sic ordinasset, adeomansuetum et disciplinatum animal non esset. Os habet turpeet immundum et magnum et dentes inferiores longos; undequando ex turbatione stridet, os aperit, caput agitat et col-lum longum extollit, retorquens ipsum nunc huc, nunc illuc,ita quod homo non assuetus videns turbatur et timet.

Camelus secundum legem Domini est animal immundum,quia ungulam quidem habet, sed non dividit eam, sicut equus,