Druckschrift 
2 (1843)
Entstehung
Seite
331
Einzelbild herunterladen
 

331

ductores nostri stupebant. Vix enim homo credere posset, quodXX homines tanta suppcllectili per desertum essent indigi.Oportet enim provisionem habere magnam, ut non patianturdefectum per LXII dies, et ut occurrentibus Madianitis etArabibus in deserto habeant dare panes et paximatios, carnesfumigatas et caseum, quibus furor eorum mitigetur et ut paxsic ab eis ematur. Omnibus ergo rebus nostris eportatis ad-duxerunt camelarii camelos ad cumulum, et unum post aliumin terram prosternentes onerare bestias inceperunt; nos verocis adstetimus et diligenter manus eorum aspeximus, ne quidfurarentur nobis, et ut addisceremus etiam onerare bestias etcamelos tractare. Oneratis autem XXII camelis cum multislaboribus et litigiis vocati fuimus per asinarios ad gregemasinorum, ut quilibet eligeret sibi asinum, quo per totum de-sertum uteretur usque in Aegyptum; convenerant autem asi-narii inter se pro eorum pace, ut nullus suaderet peregrinoeligere hunc vel illum asinum, nec diceret bestiae defectumvel bonitatem, sed in libertate nos dimitterent, ut, qui maleelegisset, non haberet materiam litigandi et inculpandi aliquem,nec accipere posset rationem minus solvendi, quam ille, quicum bona bestia fuerat provisus, et in fine, qui optimam .be-stiam elegisset, solveret pro sociis curtesias vel cibales; ipsienim asinarii sciebant, qui asini erant vel boni vel mali, ae-qualiter tamen erant strati omnes. Discurrebant ergo domini meimilites inter asinos et nunc illum nunc istum tentabant etinter se disceptabant et quamquam duo vel tres peregrini adunum asinum pendebant. Quod ogo cernens, ne aliquem offen-derem, mea electione recessi de grege et ascendi per graduslapideos usque ad ostium ecclesiae Syon et in limine sessumaccepi, et deorsum in asinorum gregem respexi eligentes,quos consideravi, et in me ipso deliberavi, quam bestiam eli-gere vellem. Vidi autem inter asinos unum magnum et album,cui aures dependebant, et caput grave videbatur habere etspeciem pigrae bestiae praeferebat, nec aliquis de peregriniseum tangere volebat. Et ad illam bestiam me limitavi, nonquod aliquid boni noscerem iu ea, sed solum ut dominis nobi-libus jucunditatem facerem in eo, quod elegi bestiam ab om-nibus spretam. Cumque nobiles omnes cum multa sollicitudine