Druckschrift 
2 (1843)
Entstehung
Seite
216
Einzelbild herunterladen
 

216

fundamenta, Episcopus tamen Cyrillus diligenti considera-tione habita, vel ex iis, quae in Danielis prophetia de tem-poribus legerat, vel quae in evangelio Dominus praedixerat,iirmiter tenuit, quod nullo modo fieri posset, ut ibi a Judaeislapis super lapidem poneretur. Res erat in exspectatione.Formidulosi Christiani timebant, fortes nullo modo dubitabant,Judaeos propositum perficere. Mira res! Ecce enim nocte,quae ad incipiendum opus jam sola restabat, terrae motusingens oboritur, nec solum fundamentorum saxa longe latequejactantur, verum etiam totius loci aedificia complanantur, etdomus, in quibus Judaei commorabantur cum operariis, adsolum sunt deductae, et immanentes compressere. Luce veroorta cum se mala crederent effugisse, ad requirendos eos, quioppressi fuerant, reliqua multitudo concurrit. Aedes autemin inferioribus templi erat demersa, habens aditum inter duosporticus, qui fuerant complanati, in qua ferramenta aliaqueoperi necessaria servabantur, de qua subito globus quidam (D)ignis emicuit, et per medium plateae decurrens, adustis et exani-matis qui aderant Judaeis, ultro citroque ferebatur. IIoc iterumsaepiusque et frequentissime per illam totam diem repetenspertinacis populi temeritatem flammis ultricibus coercebat.Tunc cum ingenti payore et trepidatione omnes, qui aderant,deterriti solum verum Deum Christum confiteri cogebantur.Et ne hoc contra fidem videretur, sequenti nocte in vestimen-tis omnium Judaeorum signaculum sanctae crucis ita evidensapparuit, ut etiam qui diluere pro sua infidelitate voluissent,nullo genere valerent abolere. Sic deterriti Judaei pariter etgentiles locum scilicet et coepta inaniter reliquere et adpropria confusi reversi sunt. Et ab eo tempore Judaei num-quam ausi fuerunt quidquam attentare in loco templi. Et italocus ille multis temporibus absque templo stetit.

Porro quo tempore et a quibus hoc templum, quod hodiestat in area sancta Arnan Iebusaei, sit aedificatum, a pluribusmiratur. Verum Magister in Specui. Histor. de excitationetempli in incendiis sic dicit: templum Domini, quod modoBethel dicitur, quis aedificaverit, nescitur. Quidam tamenaedificatum ab Helena post crucis inventionem cum templosancti scpulchri; quidam ab Heraclio, cum de Perside