215
effectus, Helena mater ejus cruce inventa et idolis ejec-tis super loca sancta templum construxit, et conditio Chri-stianorum meliorata est, Judaeorum vero pejor in dies effecta,et ita cum pace magna Christiani in Jerusalem Deo servieruntLV annis. Porro anno Domini CCCLXIII adeptus est im-perium turbator pacis fidelium Julianus apostata a fide eta religionis professione. Qui audiens, quod esset in Jerusalemecclesia solennis et conventus maximus Christianorum, venitillae et arripuit occasionem saeviendi in Christianos et appre-hensum sanctum Cyriacum, urbis Hierosolymitanae episcopum,qui crucis sanctae inventor fuerat, eum crucifixit pro eo,quia crucis gloriam praedicavit. Hoc Judaei audientes cumtripudio et gaudio convenerunt et muneribus multis Caesarisfavorem acquisiverunt et Christianos apud cum magis odiososfecerunt. Excogitato autem modo, quo Christianos turbaret,Judaeos exaltare decrevit et convocatis ad se primis et opti-mis Judaeorum interrogavit, cur non sacrificarent Deo suo,cum tamen eis lex sua de sacrificiis imperet? At illi occasio-nem se invenisse temporis rati, non possumus, inquiunt, nisiin solo Jerosolymorum templo sacrificare secundum legem,cum autem iam templum non habemus in Jerusalem, sacrificarenon possumus, uec hic, nec alibi. Rogamus igitur tuam cle-mentiam, nobis indulgeri, ut templum aedificemus suo loco,et sacrificabimus pro tua et imperii salute. Accepta ergo re-cuperandi templum licentia in tantam dementiam Judaei vene-runt, ut Julianum apostatam sceleratissimum prophetam essein lege eis promissum ubique divulgarent. Igitur ex omnibuslocis et provinciis convenere Iudaei, locumque templi olimigne consumti aggredi coeperunt, comite operis exsequendiab imperatore concesso, sumtu publico et privato administrato,et res omni instantia gerebatur. Interea Judaei insultarenostris coeperunt et velut reparatis sibi regni temporibuscomminari acrius ac saevitiam ostentare, prorsus in magnotumore ac superbia egere.
Praeerat autem tuuc ecclesiae Hierosolymitanae Cyrillusepiscopus, vir sanctus. Apertis igitur fundamentis lapidesgrandes, calces, caementa, ligna sunt adhibita, nihilquc om-nino deerat, quia postero die veteribus deturbatis nova jacerent