205
urbem dispersitn multae schismaticorum ecclesiolac et multaeSarraccnorum muscheae et Judaeorum synagogae et taber-nacula Samaritanorum.
Principales vici sunt testudinati, sub quibus ab utraqueparte sunt pategae negotiatorum, vel coquinae cocorum; inaliis vicis resident mechanici.
Domus civitatis ut in plurimum sunt muratae, et aliquapauperum tuguria sunt luto facta; magnas tamen et notabilesdomus in ea vidi. Verum civitatis magna pars est desolata,et domus ruinosae et sine habitatore. Unde etiam cadaveracamelorum, equorum, asinorum, canum etc. non foris edu-cuntur, sed ad deserta loca intra moenia intra ruinas domoruinprojiciuntur. In locis tamen, ubi habitatur, sunt populi multicongregati de omni natione, quae sub coelo est, sicut etiamlegitur Actor. II. Sunt etiam ibi plus quam quingentiJudaei, et ultra mille Christiani, de omni secta et terra; sedde nullo ritu sunt pauciores, quam Latinorum.
Aquas proprias non habent, nisi quas coeli in illam stil-lant, vel quas industriose a longinquis per gurgites inducunt,sicut patet fol. 249. 15. Multa sunt in civitate aquarum recep-tacula, piscinae, lacus et infinitae cisternae et fossae, itaut satis ab intus redundat aquis. Rex Aegypti, Soldanus, estibi dominus, et praeponit populo terrae praefectos, et pere-grinis ( 15 ) ct advenis Christianis et Judaeis Trutschelmannos,et bellatoribus* Mamaluccos; ct ita potentia civili regit popu-lum, quasi regimine despotico. Hanc a sui principio usquenunc omnes, qui scripturas legunt et historias, infortuniismultis fuisse subjectam, inveniunt. Saepissime incensa fuit,et populus populum debellans expulit, et multoties fundituseversa (est). Vastata enim fuit a Nabuchodonosor, rege Ba-byloniorum; postea ab Asobco, rege Aegyptiorum; deindeab Antiocho; postea a Pompejo. Post hos Herodes Magnuset Sosius captum oppidum servavere. Deinde Titus eampenitus destruxit et evertit, fundamenta enervans post Dominipassionem. Dereliquit tamen quasdam turres firmiores etmurum occidentalem, ut posteri cernerent, quam inunitissimamcivitatem Romanorum virtus obtinuisset, ct ut esset castrumillis, quos custodiae regionis relinquere decreverat. Quanta