Druckschrift 
2 (1843)
Entstehung
Seite
204
Einzelbild herunterladen
 

204

australis jungitur occidentali, (f£5 6 A) ct tota longitudo murioccidentalis 11011 habet aliam portam usque ad portam sanctiSephani, quae est in muro aquilonari, prope angulum, ubi eijungitur murus orientalis. Johannes in Apocalypsi cap. XXI.vidit iu coelesti Jerusalem XII portas, quas nuinquam ha-buit civitas illa.

In circumferentia murorum et moenium fuerunt quidemturres, quarum vestigia deprehendimus, verum Sarraceni easdejecerunt, et intra civitatem juxta museheas alias turres erexe-runt pro ritu eorum. Non enim curant de munitionibus civi-tatum, sed introitus et aditus in regionem magno studio ob-servant. Murus civitatis ct moenia olim per gyrum erantXXXIII stadiorum, ut Josephus habet L. VI. c. 8., et fuitolim valde firmus et duplex, ut videre est fol. 225. B. Fossatahabet a parte occidentali ct aquilonari, a parte vero orientalihabet vallem Josaphat, et a parte meridionali habet vallemSyon,

Ab intus est civitas montuosa et inaequalis in alto con-sistens. Ibi eminet mons Syon, ad cujus clivum aquilonaremmagna pars civitatis dependet. In accubitu autem montisSyon consurgit mons Calvariae, qui templum sancti sepulchrisustentat cum magna civitatis parte. Est et ibi mons Moria,in quo est templum Domini cum principali civitatis parte; etideo per totam civitatem est ascensus et descensus. Isti tamenmontes non in altum supra extenduntur, sed sunt capita lataprincipalis montis, in quo civitas sancta est, eamque inaequa-lem reddunt. De hoc monte totali dicit Psalmus LXXVIII,:Et induxit eos in montem sanctificationis suae, mon-tem, quem acquisivit dextra ejus. Sicut enim civitas Basi-leensis montuosa est, sic et haec. Habet enim Basilea mon-tem sancti Leonliardi pro monte Syon, et montem sancti Petripro monte Calvariae, ct montem sancti Martini pro monteMoria, quamvis sit longa dissimilitudo in figura ct silualioucinter illam et istam.

Magnam partem, ut supra dixi, civitatis occupant illaduo celeberrima templa saepe dicta, templum Domini, quodnominant Salomonis, et templum sancti sepulchri, cum eorumamplis atriis et domiciliis eis adjunctis. Et cum hoc sunt per