200
Quamvis ex praedictis sparsim possit haberi descriptiocivitatis sanctae Jerusalem, hic tamen singulariter eam descri-bam et statum ejus, non quidem recitando, qualis ab antiquofuerit, sed qualis nunc sit. Multiplex enim invenitur ejusdemcivitatis descriptio secundum ejus antiquam faciem, ut in Jo-scplii libro VI. de bello Judaico Cap. 8. Et Magister inSpeculo Historiali, L. 26. c. CHI. et dominus Antonius inChronicis Part. II. T. 16. c. 13. et cap. 6 efc. et in sup-plemento chronicor. L. 8. fol. 15. et Frater BurcardusOrdinis Praedicatorum in libello descriptionis terrae sanctaeeam civitatem luculenter describunt. Nonnulli etiam antiquiet moderni ejus formam in chartas depinxerunt, et ita tam inscriptura quam in picturis potest videri figura desiderabiliscivitatis, de qua et ego conabor aliquid explicare. Si enimoblitus fuero tui, Jerusalem, oblivioni detur dextera mea, ad-haereat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui. Sedut hoc clarius facere valeam, annexui descriptioni civitatissanctae descriptionem templi Domini, quod nominant Salomo-nis, et templi ecclesiae sancti scpulchri, quod vocant Anastasis,Sine enim illorum duorum templorum descriptione non potestnotificari status civitatis sanctae, cum omne bonum civitatiset omne malum a templis illis processerit, omnis ejus aedifi-catio et destructio, omnis ejus sanctitas et malitia ab eisdependet, secundum Chrysostomum. Occupant etiam illa duotempla magnam civitatis partem cum suis atriis. Ideoin civitatis descriplionc concurrex - e necesse est.