Druckschrift 
2 (1843)
Entstehung
Seite
199
Einzelbild herunterladen
 

199

habeo gloriationem, utinam non vanam, in illa Missa, quiacredo, quod in multis annis et forte numquam, aliquis fraterOrdinis Praedicatorum Officium cantaverit in dominico scpulchro,nisi ego. Et gaudeo hodie, quod mihi tanta gratia est singu-lariter reservata; utinam me gratum ei reddat, qui ex hoc loco

«loriosus resurrexit a mortuis.

©

Missa finita discurrimus non sine singultibus et tristitiaper loca sancta templi Domini et eisdem locis cum lachrimisvalefecimus. Durum enim nobis erat, separari a dulcissimiset nobis dilectissimis locis iliis,, propter crebras consolationes,quas circa loca illa sanctissima in eorum deosculationc perce-pimus. Deosculatis autem locis sanctis exspectavimus dominosMauros, quando venirent et nos ejicerent de ecclesia, sicutprius fecerant semper, sed longe tardabant, de quo mirabamuret tristabamur, timentes, ne forte ex industria nos captivosretinere vellent et causam aliquam contra nos excogitassentInterea venit ad ostium templi servus Calini majoris (854 A)et per foramen dixit nobis, quod dominus Calinus Trutschel-mannus noster paratus esset et cum camelis et asinis nosexspectaret, ut nos de Jerusalem duceret ad inchoandumperegrinationem montis Synai. Hoc cum audivissemus, im-patientes magis effecti sumus do nostra diutina detentione.Dum autem esset prope meridiem, venerunt domini Mauriclavigeri dominici sepulchri et nos emiserunt. Et statim adloca nostra nos contulimus et cum festinantia prandium sum-simus et ad recessum nos disposuimus modo, quo subjectumest post descriptionem duorum templorum et civitatis Jerusalem.P. II. fol. 2 A.

Explicit totalis peregrinatio Jerosolimitana.