Druckschrift 
2 (1843)
Entstehung
Seite
195
Einzelbild herunterladen
 

195

portam negotiatorum in agro fullonis, ubi sunt ruinae grandes,quas dicunt esse reliquias turris David. Et si hodie ibi essetfortalitium, tota civitas arceri posset ex eo. Ego tamen credo,quod ante tempora Ilelii Hadriani imperatoris, qui civitatemampliavit, nihil ibi fuerit, sed post civitatis extensionem for-talitium fuit ibi constructum, et prius destructum. Igitur,dum arcem vidissimus, transivimus ad locum nostrum.

In occasu solis cum quibusdam fratribus chorum antiquaeecclesiae Syon adseendi, de quo dixi fol. 98 B., et singularemaltitudinem montis Syon prae cunctis in circuitu montibusconsideravi. Nam montana Arabiae trans Jordanem et maremortuum, quae tam valde alta sunt, humilia videntur respectumontis Syon. Sol enim oriens primo caput montis Syon in-cendit, a quo eo occidente ultimo radios retrahit. Hoc saepeconsideravi. Nam a monte Syon est descensus continuus?quasi per quinque milliaria teutonica, usque ad mare mortuumcontra orientem. Similiter contra occidentem est descensusejus multorum milliariorum usque in Palaestinam. Et itamons Syon cunctis montibus praeeminet, ut habetur suprafol. 108'A.

Lapillorum collectio et spinarum cie locis sanctis pro

devotione.

Vicesima secunda die mane ante solis ortum surrexi,dictoque Officio clam solus de Conventu exivi' et ad locasancta montis Syon, vallis Josaphat et montis Oliveti evagatussum et de singulis locis lapillos collegi et signatos sacco,quem mecum ad hoc tuleram, (B) imposui, spinas etiamde sepibus crescentes in montis Oliveti clivo et montis Syontuli, et ramusculos colligavi, complexens coronam spineam eomodo, et de quibus spinis credo, Dominum Jcsum coronatumfuisse. De hoc vide fol. 113 A. Per totum illum diem labo-ravi in collectione lapidum et in excisione spinarum, et com-paravi sportam oblongam, ad quam et ramusculos spinarumposui et lapillos collectos de locis sanctis, mecumque Ulmamusque advexi. Nec videatur hoc alicui inutile vel puerile,quod lapillos mecum tuli de locis sanctis ad terras nostras,

13 «