Druckschrift 
2 (1843)
Entstehung
Seite
194
Einzelbild herunterladen
 

194

res comparatas ordinavimus ad aequalia pondera. Quo factodescendi cum cis, et cum venissemus ad arcem David, de quasuperius fol. 104 A. facta est mentio, stetimus et castrum ipsuminspeximus. Cum autem castellani iilius videret nos subsiste-re, signavit manu, ut, si placeret, possemus eum sequi etarcem ab intus videre. Secuti ergo sumus juvenem et per pontemfossati transivimus, et prope portam habet pontem in catenisdependentem, qui potest sursum erigi et demitti. Induxitautem nos per duas portas ferreas usque in curiam castri, inqua sedebant foeminac et suebant, (2.53 A) quae, dum nos vidissent, operuerunt vultus suos et absconderunt. Duxit autem nosjuvenis sursum super muros et turres, et ad omnia habitaculaper circuitum, et mirati sumus de spissitudine murorum etmultitudine turrium per gyrum. Est enim aedificatum admodum munitorum castrorum in Alemannia cum muris, moe-niis, et foraminibus multis machinarum, et est situm superprominentem petram in occidentali parte montis Syon, et habetab austro profundam vallem, quae dividit montem Syon amonte Gyon et ascendit a torrente Ccdron usque ad agrumfullonis. Ab occidente etiam vallem habet, quae quondamprofunda vorago erat, sed iam quodammodo est repleta et pergyrum habuit profunda- fossata , quae, quia non mundantur,replentur, et jam castellanus hortum olerum plantavit in parteorientali. Hoc tamen non obstante nihil est tam forte et mu-nitum in tota Hierosolyma sicut hoc castrum. Porro an hoccastrum sit illud, quod Scriptura nominat arcem Syon velarcem David, diversi diversa tradunt; hoc tamen scimus, quodDavid munivit montem Syon, et civitas montis dicebatur civi-tas David, quae quandoque tota nominatur arx David, uti 2.Reg. V. Singulari tamen respectu notavi tria loca, in quibusfuerunt turres et muri fortes montis Syon. Primus est inorientali parte, ubi stat Conventus fratrum. Et ibi nullum estdubium, quin tabernaculum David fuerit, in quo arcam Do-mini collocavit, et suum habitaculum, de quo habetur 1. Paral.17. Secundus locus est in occidentali parte montis Syon, inquo stat hoc, de quo nunc loquimur castrum. Tertiusvero locus est non in monte Syon, sed ex opposito illiusarcis, contra occidentem supra civitatem Jerusalem, prope