Druckschrift 
2 (1843)
Entstehung
Seite
138
Einzelbild herunterladen
 

138

quein ibi fuit positus lapis Zoelech, i. e. tractus, quia quilapidem illum trahere poterat, fortis erat. Ibi ergo nec fontemnec lapidem vidi, sed cisternam et rupes multas. Ibi Adoniasconvivium habuit et tractatum de regni invasione. Ibi luciet idolorum cultus erant, et multa mala in valle illa Ennonvel Gehennae (933 A) sunt perpetrata. Vallis ista et locusdicitur Gehennon, ab Eunou, quondam possessore sua. Ennonautem idem est quod cursus mortis, vel fons tristitiae, etsignificat, quod in extremo judicio per illam vallem reprobi inlocum mortis deducentur, ut habetur fol. 170 II. Omnia cniinillius vallis nomina horrorem important. Dicitur enim 1) En-non, i. e. cursus mortis. 2) Gehenna, vallis tristitiae. 3)Hennon, vallis interfectionis. 4) Jehenua, profunditas mortis.5) Toph, poena stultorum. 6) Tophet, ampla poena moeroris.7) Cedron, inutilis dolor. 8) Chela, incendium Domini. 9)Chrinarus, judicium ignis devorantis. Praeter haec nominaturvallis ista Jerem. c. 19. vallis occisionis; et Jerem, c, 7.dicitur vallis interfectionis. Quam destestabilis autem haecvallis sit et maledicta, vide supra Jeremiae in praefatis capi-tibus et cap. 32. Et quae supra fol. 170 A. B. Frequenterautem fit mentio in Scriptura de excelsis Toph, in valle Ennon,quod ita intelligendum est, quia in valle illa profunda excelsastabant altaria idolorum. Hanc vallem cum monte zelosissimusrex Josias contaminavit, quasi excommunicationem in ea po-nens, quam tulit super ingredientes, et omnes sacerdotesvallis trucidavit in ea, ut habetur 4 Reg. 23. Sicut enimvallis Josaphat erat sancta et benedicta cum monte suo Oli-veti: sic vallis Ennon erat profana et maledicta cum montesuo offensionis. Ideo ab illa valle transsumtum est nomenhoc, Gehenna, ad significandum vallem infernalem perpetuaedamnationis.

De monte offensionis Domini, et Moloch idolo.

Igitur cum vallem praefatam aspexissem, converti inc adlatus ejus orientale, ad radices montis offensionis, et perclivum ejus in montem subii, quae humilior est, quam monsOliveti, in cujus accubitu est situatus ad latus ejus australe.