Druckschrift 
2 (1843)
Entstehung
Seite
137
Einzelbild herunterladen
 

1.37

quomodo ibi subterraneum cursum haberet in profundissimavalle et rupibus repleta. Ad hanc considerationem me move-runt quaedam terrae sanctae descriptiones, in quibus legeram,quod torrens Cedron esset fluvius perpetui cursus, sed prop-ter frequentes destructiones civitatis sanctae, cujus muri etruinae fuerunt in vallem dejectae, alveus fluminis repletusfuit. Sed quia vero proverbio dicitur, nemo potest se oppo-nere torrenti, dicunt, quod ipse fluvius, quem torrentemnominant, sub ipsis ruinis adhuc suum naturalem et perpetuumcursum habeat, ut superius patuit fol. 142. A. et multis fol.170. Sed hoc habere veritatem videre jam non poteram, cumlonge infra ruinas Jerusalem fuerim, nec guttam aquae fluereviderim. Sed et alia vice descendi usque ad mare mortuumper eandem vallem, ut patet fol. 236 per totum, sed aquasdecurrentes nullas vidi. Possibile tamen est, olim ibi fluviumfuisse et jam non esse, sed ei contigisse sicut Numicio, flu-vio Laurentis agri, qui Maronis carmine et aliorum latinorumpoetarum celebris factus est, in quo dicunt Aeneam Tro-janum cecidisse, et ex eo solo veteres consuevere in sacrisDeae Vestae libare. Sane, hic fluvius hodie non est, paula-tim enim decrescens primum in fontem redactus est, demumet fons ipse exaruit. Ut habet Boccacius inTract. deFlum. Ve-rum ex vetustissimis scripturis sacris colligi non potest, quodper torrentem illum fluvii decursus continuus fuerit, sed solumtempore hiemali de pluvia et nive resoluta fit ibi ad horamdecursus aquarum. Et tantum de illo.

Consequenter reverti me ad Jerusalem, a qua semperpeculiaris [?] fuit mihi clangor, at per torrentem ascendi festinususque ad locum, in quo videre poteram civitatem sanctam,cujus jocundissimo aspectu novo quodam gaudio et securitateanimatus fui. Timueram enim in inferioribus cxislens, namhorribilis est vallis Gehennae, potissime inferius, ubi caretillustratione desuper ab alto' rutilantis civitatis sanctae. Inipso autem ascensu Gehennae perveni in locum, ubi vallisSiloae jungitur valli Siloae (Syon) et ibi dicitur fuisse fonsRogel, ubi hodie stat cisterna magna et profunda, sed nonfons. Et juxta fontem erant olim viridaria et erat locus sola-tii, in quo juvenes tentabant et probabant fortitudinem, ad