104
ct galeis solutis a tonsillis et levatis ancoris erexerunt nostrivexilla galearum et cum bombardis contra turres Joppe lapi-des miserunt et cum magnis clamoribus contra Sarracenos aportu recesserunt. Venientes autem in Cyprum multi ibi in-firmati fuerunt, et quidam nobiles milites ibi obierunt. Deindeprocesserunt a Cypro contra Rhodum, sed tarda erat eorumnavigatio, ita, quod aquae defectum patiebantur magnum ; undecontra Napuliam [Natoliam?], quae proxima regio erat, in qua'furci degunt, navem direxerunt, ut inde aquam tollerent. Seddum portum quendam ingressi fuissent, ct auditum fuisset aTureis, quod essent galeae peregrinorum Jerosolymitanorum,nequaquam volebant eis dare nec aquam nec panem, necsalvum conductum ad exeundum praestare volebant, sed re-cedere de eorum finibus citius compulerunt. Recesserunt ergotristes propter defectum aquarum. Deus tamen quam statirnmisit cis ventum bonum, qui eos tulit usque insulas Cycladum,in quibus ad Rhodum applicuerunt, et ibi refocillationcm accep-erunt multos dies ibi agentes. De Rhodo autem navigantes,cum fin) altum maris venissent, ecce navis piratica armata,ad invadendum galeas parata, eis occurrit, quod videntes gu-bernatores verterunt galeas contra Rhodum, quas navis pira-tica velocissime sequebatur, et nisi Deus vento (B) novo etsingulari eis adjutorium praestitisset, profecto piratarum manusnon evasissent. Cum enim piratae iam prope essent, venitventus et ambas galeas repente rejecit in portum Rhodianum.In crastinum ulterius navigaverunt ct prospera navigationepercursis provinciis orientalibus, Graecia, Achaja et cacteris,usque in Parentiam Histriae Dalmatiae advecti sunt. Estautem Parentia ultimus portus, a quo incipit mare Venetum,per quod galeae et naves magnae non possunt transire, nisisit singularis quidam ventus, quo non flante oportet in illoportu diu manere, quam diu non flaverit. Unde semper suntin portu illo barcarii cum magnis barcis, ct quando aliquifestinant venire Vcnctias, conducunt barcam ct in ea navigantVenetias. Sic etiam fecerunt multi peregrini in mea primaperegrinatione. Cum ergo nec jam venti utiles essent adnavigandum gulfum Veneticum, conduxerunt peregrini barcas,ct contra Venetias navigaverunt. Sed ecce, motus factus est