103
lotum, usque Vcuelias, et vehementer timui, ne forte et ipsiin has miserias inciderent.
Recesserunt ergo in nomine Domini a Jerusalem dominipatroni ambo cum dominis peregrinis, cum quibus misimusduos de nostris, ut de galeis res nostras, quas in ipsis reli-quimus, adducerent in Jerusalem. Venerunt ergo in Ramulam,quae communiter Rama dicitur, et ibi multis diebus fueruntdetenti et multum vexati. Sunt enim in eadem civitate pessiminequam, ut patet fol. 85 B. Semper enim recedentes plusvexant quam advenientes. Post illos dies descenderunt inJoppen, et in isto descensu Sarraceni duos peregrinos valdetribulavcrunt, et in speluncis foetidis Joppe etiam aliquos diesjacere permiserunt, de quibus dictum est fol. 75 A. In illisspeluncis fuerunt plures (583© A) peregrini debiles effecti,tum propter loci foctorcm, tum propter defectum necessariorum,tum et maxime propter vexationes et tribulationes Sarracenorumet juvenum Maurorum, ut patet fol. 77 B. Importunius autemeos in reditu vexaverunt, unde in tantum exasperati et ama-ricati fuerant peregrini contra paganos juxta mare, quod con-spiraverunt et conjuraverunt, quod iu ingressu navis jugulareet interficere vellent, quotquot ad manus eorum occurrerentSarraceni, juvenes et senes. Ab hoc tamen proposito fueruntrevocati propter nos, qui mansimus in Jerusalem. Nam siunum hominem interfecissent, nos omnes captivasscnt et fortealiquos ex nobis occidissent in ultionem effusi sanguinis.Frequenter enim contingit, quod in recessu peregrinorum apaganis male se salutant, et quam boni amici fuerint per ter-ram sibi ipsis antcdicunt. Unde non sunt multi anni elapsi, quodperegrini concitati a Sarraceni et Sarraceni contra ipsos in portuJoppe acies ordinaverunt ad invicem, et congressionem fecerantcum eis. In prima mea peregrinatione quatuor diebus man-simus in portu Joppe, vexati et tribulati usque ad ultimum.Sic etiam modo peregrinos vexaverunt, et sicut praemisi, siillorum peregrinorum, qui in Jerusalem remanserunt, periculumnon timuissent, sine sanguinis effusione galeas non intrassent.Cum pace ergo propter pacem nostram, qui in Jerusalem fui-mus, peregrini barcas ingressi in galeas navigaverunt, quaeusque huc immobiles stabant in locis, ubi eas primo posueramus,