imo propriam dormitionem negligunt. Et exemplo horumaliqui simplices mechanici acceptis carbonibus sua ignota no-mina et suae rusticitatis signa parietibus apponunt. Sed etclerici et religiosi quidam syinca fatuitate depravati idemfaciebant et cum incausto, quod ad sancta loca consignandasecuin tulerunt, parietes deturpabant. De omnibus his miror,quod non considerarunt vulgare dictum, quod etiam pueri suiscoaequalibus objiciunt, dicentes: Siavrcnjtcnb befd)tfen beit lüttentue wenb ; Stultorum manus deturpant latera domus. Si ergostulti sunt secundum illud proverbium populare, qui maculanthominum parietes, vere stultiores aestimandi sunt, qui parietesdomus Dei et loca dominica maculare praesumunt; stultissimi verodicendi sunt, qui scuta et arma sua imaginibus Dei et beataeVirginis Mariae, sanctae crucis et electorum Dei superdepinguntvel affigunt; cum tamen frequenter nobilium insignia sintfigurae aliquarum animalium, vel larvatae facies, aut mon-struosae species, aut inanis colorum aut figurarum ordo, quaeomnia ab antiquis idololatris et gentilium stultissimis diisplenis daemoniis sunt accepta. Sicut legimus, quod duo filiOsiridis, Anubis et Macedo, peragrantes et vexantes orbem,quorum primus canem, alter lupum suis armis expressos fe-rebant, et undique templis constructis affigebant in caeterorumdeorum contumeliam: sic etiam per nostros nobiles factumest in ecclesia dominici sepulchri, cujus (B) parietes jamconfusi stant propter scuta appensa super picturas. Per cir-cuitum enim rotunditatis erant olim parietes musaico operedecorati, sed milites et nobiles imaginibus et pretiosis picturisnon parcentes sua scuta appenderunt, quibus Christi et beataeVirginis imagines velaverunt et clavis perforaverunt. Hujusdespectus suscitavit Dominus ultorem, quadam namque vicevenit rex Egypti, Soldanus, Jerosolymam, adorare in templosuo, quod nominant Salomonis, et oratione finita ascendit inAnastasim i. e. in ecclesiam dominicae resurrectionis, utet ibi oraret ; et cum circumspiceret et ecclesiae magnitudinemet ornatum miraretur, vidit scuta nobilium parietibus affixaet picturis super inducta, et cum cognovisset, cujus rei gratiaibi penderent, iratus est valde et cogitavit istam Anastasimtotam ad solum deducere, nisi Deus immutasset mentem ejus.
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten