95
titulum divini honoris’, praesumsit insculpere signum sui ho-noris. Putant enim tales, quod omnes arma eorum mirentur,ct libenter videant: sed hoc dico, quod inter decem milleperegrinos non unus venit, cui placeant. Si sunt peregrinialieni, qui ejus signa non agnoscunt, videntes abominanturet praesumtioucm mirantur, (217 A) et fatuum eum praedi-cant, quem numquam viderunt. Si vero sunt compatriotae,ea detestantur, despiciunt ct detrahunt, nisi forte lilius ejusvenerit, qui imitator paternae stultitiae factus complacentiamhabebit. Soli nostri teutonici nobiles hac vanitate utuntur,ac si mundus non haberet nobiles, nisi ipsos. Quantas autemirrisiones ex hoc sustineant tam a fidelibus quam ab infide-libus , ego scio et dolens suffusione vultus et verecundiaexpertus sum aliquoties inter Christianos et paganos. Longumnimis esset scribere experientias. Novi quondam, qui habuitsemper in bursa sua lapidem rubeum, cum quo ad omnia loca,ad omnes parietes nomen suum inscribebat, ascendit hicfatuus nonnumquam altaria et litcras nominis sui tabulis al-tarium vel lapide rubeo vel pugione aut stilo hoc faciebat,et nomen suum antiphonariis, gradualibus, missalibus, psalte-riis supra in marginibus vacuis inscribebat, ac si esset auctorlibri, cum tamen non unam latinam propositionem intelligeret,quia purus laicus erat. Studebat tamen nomen suum ct armain eis locis depingere singulariter, quae aspectui intrantisvel transeuntis erant patentia. Sed quid accidit liuicV dicerepudet et taedet, nec evagalorio nostro inserere ea digna judi-cavi. Hoc tamen dico, quod praedicti peregrini amici etconsanguinei multo auro si possent tollere nomen suum deterra, facerent; sed et hiimet optarent numquam novissenomen ejus, qui tanto studio ubique id depinxit. Tolerabileesset et ad aliquid utile, quod nobiles nomina sua cum scutiset armis in hospitiis et tabernis, in praetoriis et in curiis, inturribus, castris, portis ct moeniis, in theatrorum locis, inforis ct in torneamentorum et hastiludiorum plateis ct in aliissaecularium locis depingerent et conscriberent, sed in eccle-siis ct in locis sanctis hoc facere est injustum ct irrationa-bile et criminosum. Tantum enim quidam studium ad hocadhibent, et orationem et locorum sanctorum visitationem,