Druckschrift 
2 (1843)
Entstehung
Seite
93
Einzelbild herunterladen
 

93

ejus rigescere coepit, nec se erigere quovis modo valuit, etdum manum Domini sensisset aggravatam super se, humiliteret cum multis lacrymis se deportari petiit, sed membrorumsuorum naturalem usum et liberum nuinquam posthac recupe-ravit, et claudus et invalidus repatriavit et paralyticus obiit.Mirum est, quod non in continenti exstinctus fuit.

Alii tota nocte negotiabantur cum mercatoribus. Adomnia enim loca, ad quae pergunt peregrini dum sunt in terrasancta, concoinitantur eos mercatores Christiani, de genituraorientales, haeretici callidissimi et avarissimi, nec somnumcapiunt inierim, quod peregrini in terra sancta sunt. Etpuotiens in ecclesiam sancti sepulchri intrant, illi mercatorescum suis mercibus etiam cum eis intromittuntur, quam intro-missionem pecunia magna comparant, et se directe ante ostiolumsancti sepulchri locant et expanso panno super pavimentumsua negotia ibi exponunt. Quidam ergo peregrini, ex quorecessus eorum instabat, tota nocte illa negotiando vigilabantet diversa emebant. Non enim solum Pater noster et lapidespretiosos, sed pannos dcDamasco, de Scamolalo, et de sericovenalia ibi habebant. Et circa hos mercatores erat magnainquietudo et clamor, sicut in foro. Vidi ibi quosdam pere-grinos nobiles et honorabiles, qui in terris suis negotiationemcum mercatoribus, etiam in publicis nundinis, tamquam reminhonestam et suo statui non convenientem vitabant; hic veroin loco sanctissimo continue negotiis insistebant, et pannospretiosos et jocaha comparabant. Et qui pure propter Deumvel propter militiam de terris suis fuerant egressi, iarn lucriaffectu vel cupiditate allecti negotiatores sunt effecti, insistentesmendaciis, fallaciis, perjuriis, et exeerabilibus juramentis, quaeetiam schismatici et haeretici illi, cum quibus tractabant,facere horrebant, conabantur enim res bono foro emere, ut(B) easdem aliis carius venderent in suis partibus, sicut fa-ciunt veri mercatores, qui se talibus nutriunt; vel uljocalibuset clenodiis amicitias carnales emerent (et) amores multorum,vel ad ostentationem emtis uterentur. Et in hac mercantianon erat cura de sacro loco nec de sacro die et festo instanteS. Mariae Magdalenae. Nec hoc saeculares soli faciebant,sed quidam monachi irreligiosi et clerici his vacabant.