patet fol. 119. B. In secuiula nocte sollicitabantur pro militiasua, et cum illa nocte eam deduxerunt sic, ut palet fol. 183B, Sed per noctem illam, quia nihil singulare prae manibushabebant, otiosis operibus et vanis vacabant, non quidemomnes, sed illi duntaxat, qui minus affectuosi erant, quorum,heu! major pars erat. Videamus ergo, in quibus occupatifuerint illi indevoti, ingrati, sine affectione et sine disciplinaperegrini. Quidam perfunctorie locis sanctis transcursis se-debant et manducabant ac bibebant de sacculis suis, quosrepletos cibis intulerant, et in longum cavillationes protrahe-bant, et mox somno pressi loca solitaria et angulos quietospetebant, in quibus dormiebant tota nocte, ad VI vel VIIhoras, ac si in cameris suis jacerent. Alii magis crapulosiquam pigri provisionem sibi fecerunt de bono et forti vino,et de allectivis cibis ad potandum. Et illi post locorum sanc-torum cursoriam visitationem consederunt, ingurgitantes se,ac si illa sanctissima ecclesia esset taberna, nec finem facie-bant, nisi vasa omnium sociorum suorum essent evacuata.
Alii minus provisi, cum sua vascula evacuasscnt, sed-ebant et caussas mundi inutiles tractabant, de principibus, delitibus, de stipendiis militiae suae, de comparatione bellatorum,in quibus omnibus detractiones, litigia, mendacia propriae jac-tantiae variae fuerunt in medium sine cura sancti loci deducta.
(5SIG A) Alii saturati diuturnis cavillationibus cum risi-bus in ecclesia spatiabantur et capellas locorum sanctorumintrabant, et post brevem orationem simulatam stabant etcolloquebantur sine reverentia sancti loci, omnia quae inci-debant, et loca sancta sine utilitate iuasservabant. Tali modose habuit ante aliquos annos quidam miles alemannus, quemaliis in exemplum Deus punivit.. Nam dum cum sociis disso-lute circumiret, ingressus est cum eis in dominicum monu-mentum et stans ex stolida quadam temeritate dixit: eccc,socii mei, ut non haesitem me fuisse in sepulchro Domini, etut vos de hoc possitis testimonium perhibere, recipiatur hoc,quod facturus sum pro signo certitudinis. Et hoc dictoascendit super sanctam tumbam et se super eam supinusposuit in longum se extendens, et dum sic jaceret ridens,ccce, manus Domini affuit cumque paralysi percussit et corpus