Druckschrift 
2 (1843)
Entstehung
Seite
86
Einzelbild herunterladen
 

apotheca pro Domino comparans species aromaticas, et ibi exeis confectiones et unguenta confecit contra sudores et calores,contra frigora et algores et lassitudinem, et ubicumque se-quebatur Dominum, aromata pretiosa haec confecta secumferebat et dominica membra ungebat. Illa enim, quae anteconversionem pro deliciis sui corporis utebatur, postea con-vertit ea pro dominici corporis consolidatione. In hac ergodestructa ecclesia Officium praescriptum persolvimus, et in-dulgentias plenariae remissionis accepimus (ff).

De domo S. Marthae, quae fuit hospitium Domini.

Inde progressi ad partem sinistram praedicti lapidis ve-nimus ad murorum antiquorum ruinas cujusdam domus singu-laris, et dicitur fuisse domus sanctae Marthae, in quam ipsasaepe Dominum invitavit, sicut dicitur Lucae X.: et mulierquaedam Martha nomine excepit illum in domum suam. Inhac domo accusabat Martha Mariam sororem suam apud Do-minum, et Dominus sententiam pro Maria protulit, dicens:Unum est necessarium, Maria optimam partem elegit etc. Inhoc loco terram deosculati sumus et indulgentias accepimus(f) cantatis et lectis orationibus in processionali praescriptis.

De ecclesia sepulchri S. Lazari, in quo jacuitquatriduaiius.

Deinde convertimus nos ad castellum Belhania, et in-gressi venimus ad unam magnam ecclesiam et pulchram, sedclausam. Incolae autem Bcthaniae acceptis paucis denariis apatronis eam aperuerunt nobis, et ingressi in dextra ecclesiaeparte venimus ad sepulchrum Lazari, in quo quatriduaiiusmortuus jacuerat, quando eum Dominus suscitavit, ut habe-tur Joh. XI. Stetimus ergo ante sepulchrum Lazari, et Offi-cium signatum persolvimus, et ipsum sepulchrum deosculantesindulgentias (ff) plenariae remissionis accepimus. Et ascen-dimus de sepulcliro ad. altare majus, ubi est locus, in quoDominus Jesus stetit et clamavit: Lazare veni foras ctc.Haec ecclesia fuit quondam solemnis per sanctam Helenam