Druckschrift 
2 (1843)
Entstehung
Seite
85
Einzelbild herunterladen
 

contra montem Oliveti, in cujus accubitu est sita, horti etpomaria et viridaria sunt pulcherrima. In hac planitie estcastellum Bcthania, dependens ad montem Oliveti, a quoprotenditur usque in planitiem, quae planities est petrosalatissimis et planis petris, ac si esset pavimentata arte. Inlocis vero, ubi non est humus petris obductus, stant olivaeet alia fructifera virgulta. Sunt etiam in ipsa planitie mullaecisternae in profundis per durissima saxa incisae. Processimusergo in planitie contra Bethaniam et ante castellum ad unumlapidem erectum venimus ita positum, quod quis super cumsedere potest; est tamen lapis immobilis, de profundo terraeconsurgens, et est durissimus. Super hunc lapidem diciturDominus Jesus sedisse, quando mortuo Lazaro ascendit deregione Jordanis, et ante ingressum castelli consedit, ubiMartha ad eum venit, et fidelissimum dialogum ibi habuitcum Domino Jesu de fide, de resurrectione, de vita aeterna.Similiter et Maria Magdalena ad hunc locum Christo occurritobvia, flens, eum absentem fuisse in morte Lazari fratris sui;de quibus habetur Johannis XI. In hoc ergo loco sacro ste-timus et Officium signatum in processionali persolvimus ethoc facto in terram nos prostravimus et locum deosculatisumus et indulgentias plenariae remissionis accepimus (fx).In hoc sacro loco Dominus lacrimas fudit, se ipsum turbavitad fletum duarum sororum, unde cantatur de eis: 0 felicis sororutraque meriti, quarum lacrimis est motus fons ipse pietatis.Credo, quod in hoc loco ante tempora steterit capella velaliqua ecclesia.

De domo et apotheca S. Mariae Magdalenae.

Ab hoc loco processimus ad dextram partem ad jactumarcus et ad unam antiquam destructam ecclesiam venimus,quae in loco stat, ubi erat habitatio sanctae Mariae Magda-lenae singulariter. Fuerunt enim divites, Lazarus, MariaMagdalena et Martha, et habebant plurcs habitationes, incastello et extra castellum, et in Jerusalem, et castrumMagdalum in Galilaea. Haec autem domus erat MariaeMagdalenae, et post conversionem suam (B) in ea fuit