Druckschrift 
2 (1843)
Entstehung
Seite
13
Einzelbild herunterladen
 

qui in terrestri Jerusalem mysteria coelestia imitatur. Etsicut felix est, qui Christum in gloria videt, et beatissimamVirginem Mariam, patriarchas, prophetas et apostolos: sicfelix est, qui Christi vestigia et beatae Virginis, prophetarumet apostolorum imitatur et deosculatur. Insuper, sicut felixdicitur, qui felicitatem certa spe habet: sic qui Jerusalemterrestrem vidit, felix est, quia dicitur, quod illi, qui civitatemsanciam Jerusalem ad Dei laudem adierunt et viderunt, indu-bitanter etiam et procerto in coelestem Jenisalem intrabunt,et ibi regem in suo decore videbunt, quem in terrestri Jeru-salem in praesepi, in cruce et in sepulchro quaesiverunt.Quid hoc dictum veritatis habeat, nescio, sed spero. Ex hispatet praeeminentia militum sancti sepulchri supra alios mili-tes. Ad hos milites hicrosolymitanos scribit S. Bcrnhardussermonem longum, in quo eorum conversationem et vitammilitarem describit et vitia reprehendit militum carnalium inIV capitulis.

De divino Officio illitis noctis in S. sepulcliro peracto.

Militum creatio sive percussio in dominico sepulchro fitmodo dicto, fol. 184 B. Longam autem accepit moram,antequam omnes percuterentur, nec potueramus Missas celeb-rare ante finem percussionis. Vigilavimus tamen omnes etloca sancta cum luminibus perlustravimus. Porro vigiliamillius noctis et peregrinationis per loca sancta templi et jeju-nium et orationes meas ac devotiones, quae, pro dolor! tepi-dae, taediosae et paene inutiles erant, ordinavi pro his, quibuspromiseram, quod in locis sanctis memoriam eorum haberevellem, et pro meis dilectissimis fratribus, et benefactoribus,qui mihi manum adjutricem porrexerant, contribuentes impensasad illa sanctissima loca. Medio enim tempore, quo militespercutiebantur, ascendi ad sanctum montem Calvariae, etaccenso lumine et atramento posito ante me, sedi juxta rupemsanctissimam, in qua sancta crux cum Crucifixo steterat, etomnium conscripsi nomina, pro quibus orare in singulari promiseram, et pro quibus tenebar. Et nominibus signatis, sicut in lita-niis, accessi cum charta ad ipsam rupem sanctam, et ibi genu flexo