4
(184 A) Cumque haec et plura alia Frater ille peroras-set, ingressus est in domunculam monumenti Domini, et se-quebantur omnes nobiles stantes ante ostium monumenti.
Habebat autem nomina omnium nobilium, militiam acciperevolentium, in scriptis, secundum ordinem nobilitatis, et itaetiam eis militiam contulit.
Primo ergo vocavit ad se generosum dominum Johan-nein comitem de Solms in interiorem specum dominici mo-numenti, ubi est ipsa sanctissima tumba, ejusque femurmilitari gladio accinxit, et pedibus ejus apposuit militariacalcaria, et jussit eum genibus flexis procumbere super do-minicam tumbam, ita, quod genua stabant super pavimentum,et pectus cum brachiis jacebat super tabulam tumbae. Eoautem sic procumbente dictus frater Johannes arrepto gladio,quo comes praecinctus erat, et evaginato percussit eum cumspatha super scapulas tribus vicibus, in nomine Patris et i
Filii et Spiritus sancti. Quo facto erexit comitem, et gla-dium et calcaria ab eo solvit, eumque deosculabatur, [et] cumreverentia sibi Proficiat dixit. Hoc sic militiae addicto VocavitFrater Johannes nobilem baronem, dominum meum JohannemWernherum de Zimmern, et comiti tradidit gladium et cal-caria, ut baronem in militiam percuteret, quod et fecit. Posthoc ingressus est dominus meus Heinricus de Stöffel baro, rJ
quem dominus Johannes de Zimmern baro in militem per-cussit. A quo dominus meus Johannes Truchses miles per-cussus est 5 qui ingressum dominum meum Ursum de Ilohen-Rechberg militem percussit. Et his militiae adseriptis etexclusis intraverunt alii nobiles secundum ordinem et militiaedignitatem acceperunt. In mea prima peregrinatione FraterJohannes omnes nobiles per se manu propria ad militiampercussit, quia non ibi erant aliqui excellentes alios in nobi-litate, sed aequales erant, et aequalis aequalem non percutit,sicut aequalis in aequalem jus et dominium non habet. Cum j
autem veniunt principes, marchiones, comites, barones etnobiles, tunc primum ipse Johannes percutit principaliorem,et postea ille alium sequentem, et ita consequenter usque adinfimos nobiles, qui petunt se percuti ab illis dominis, quibusmagis officiuntur, vel quorum servi sunt. Si autem sunt