stabunt in Jerusalem post eorum obitum. Invitus ego vellemesse peregrinus in Jerusalem cis absentibus. Unus homo estpraefatus Frater Johannes. Alter est Elphahallo, Sarracenus,Calinus minor, bonus homo, de quo suo loco dicam.
Igitur cum processio esset ordinata et jam perfecta etfinita eo modo, quo dictum est fol. 110 A., praedictus virFrater Johannes una hora ante noctis medium convocavit adse omnes peregrinos nobiles militiam assumere volentes inecclesiam Golgathanam, hoc est, in chorum, ubi est mundimedium, ut patet fol. 117 A., et collocatis ante se comitibus,baronibus et nobilibus incepit eis jura militiae exponere,Et primo prohibuit, ne quis ad militiam suscipiendam praesu-meret accedere, nisi nobilis a quatuor progenitoribus proximisesse probetur, et quod sit sufficientis substantiae, justus, noninfamis, non notatus de aliqua infami inhonestate. Protestatusest autem, quod si aliquis accesserit non idoneus, et percus-sioni se subjecerit, quod percussio illa non teneat, nec talispro milite quovis modo habendus sit, sed pro illusore etderisore et nobilium coutemtorc. Demum hortatus est cos,ut cum timore Dei et cum reverentia accedant ad suscep-tionem militiae, et Papae ac Imperatori, quorum auctoritatehic honor cis confertur, in omnibus obediant, ecclesiam ca-tholicam defendant, et ejus jura manutencant; episcopos,monachos et quosque religiosos et omnes ecclesiasticos,et loca eorum et bona protegant et tueantur; rempublicampacifice gubernent, et pupillis, viduis, advenis et pauperibusjustitiam faciant, et omnes fideles turbatos consolentur prae-stando adjutorium, dum invocati fucriut. Insuper prohibuit,ut cum infidelibus nullo pacto foederarentur, sed eos, quantumpossibile fuerit, de terris Christianorum longius ejiciant , etmaxime, ut omni conatu ad hoc adspirent, quatenus terrasancta et sanctissimum sepulchrum de manibus infideliumeripiatur, et reges, principes, duces, comites, marchioneset caeteros armatos ad hoc inducant, ut terrae sanctae sub-veniatur quantocius, et in ejus succursum omnes animent etnecessitatem et miseram subjectionem scpulcliri fidelibus inti-mare studeant omni cum diligentia, et quod ipsimet omni horaparati sint procedere pro defensione terrae sanctae
1 *