Druckschrift 
3 (1849)
Entstehung
Seite
429
Einzelbild herunterladen
 

qui sint, cum facie velata incedant. Unde vidi nonnullos sesic dure verberantes, ut vulneribus sanguis efflueret. Multa aliapossem dicere de religione Yenetorum, quae omitto.

Reliquiae.

Sextum, quod valde magnificat urbem Yenetianam est multi-tudo sanctarum reliquiarum. Ex quo enim facti sunt potentesterra et mari, omnia Sanctorum corpora, quae habere poterant,in suam translulerunt urbem, sicut corpus S. Marti evangelistaede Alexandria tulerunt, et in suam ecclesiam locaverunt, sicutsupra dictum est Fol. 206. In ecclesia S. Georii, ex oppositoS. Marci, est brachium sinislrum ejusdem martyris, et capitasanctorum Cosmae et Damiani, et caput beati Jacobi majoris apo-stoli, et sancti Felicis in punicis, et plura alia etc.

In ecclesia Sanctorum Simonis et Judae est caput S. Simoniset brachium S. Judae apostolorum. In ecclesia S. Luciae virgi-nis est corpus ejusdem virginis integrum. In ecclesia S. Julianaeest corpus S. Pauli primi eremitae. In insula S. Helenae estcorpus integrum ejusdem reginae, et pars S. crucis, pollex Con-stantini imperatoris et pectorale os S. Mariae Magdalenae. Inmonasterio Acrusecherii dicto est corpus S. Barbarae et os crucisS. Christophori valde magnum, et caput Gregorii Nazianzeni, ettibia cum pede S. Martini. In Murano sunt in ecclesia parochialicirciter centum corpuscula sanctorum innocentum. In Torrecelloest corpus sanctae Christinae virginis. Ad sanclum Zachariamest corpus S. Zachariae, patris S. Johannis Baptistae integrum,aperto ore jacens, et corpus beati Gregorii Nazianzeni et corpusS. Theodori confessoris et corpora sanctorum martyrum MarciAchillei et Pancratii martyrum (fj), et corpus S. Sabinae virginis.Hoc monasterium cum ecclesia aedificavit Angelus, XI dux Vene-torum, et tanlis reliquiis dotavit anno Domini 792. Ad S. Crucemest corpus S. Episcopi Alexaudrini, qui psalmum fecit: Quicum-que vult etc. Ad alium S. Georium est pars spongiae, de quaChristus fei et acetum accepit, et corpus cujusdam ducis Yene-torum, quod sanctum dicunt. Ad S. Nicolaum Alliu est una desex hydriis de Cana Galilaeae, et corpus S. Nicolai, non illius,