Druckschrift 
3 (1849)
Entstehung
Seite
428
Einzelbild herunterladen
 

428

ecclesias, monasteria aedificaht, personas nutriunt, et coltidianaegrandes civium eleemosynae. Nobiles enim et cives de populohonorabili ab hac vita decedentes decimam pecuniae, in quafere omnia eorum bona consistunt, ecclesiis et ecclesiarum ministrisderelinquunt, et inde ditantur monasteria, et cum hoc viventessunt magni eleemosynarii.

Sed et praeter ecclesias et monasteria sunt in urbe illa scholaefraternitatum multae et magnae, ubi una schola vel fraternitashabet sexcentos viros, qui conjurant et leges inter se statuuntad serviendum alicui Sancto, ut puta S. Marco vel S. Petro mar-tyri vel beatissimae Mariae Yirgini vel sanctae (210 a) Trini-tati vel S. Johanni vel S. cruci, et talis fraternitas denominalura Sancto, cui se devovit, et dicilur schola S. Marci, vel scholabeatae Yirginis, vel sanctae crucis. Et in his fraternitatibus suntcives optimi, praecipue in fraternitate S. Marci, quae potentioret ditior est habetque suam scholam apud fratres nostros adS. Johannein et Paulum pretiosissimam, auro ab intus vestitam,quae anno praeterito exusta fuit usque ad fundamenta, nunc autemomnia de mari ex integro nova resuscitant cum solidissimis funda-mentis. Sic ergo conjurati in aliquam societatem pro temporein scholam conveniunt, in qua cistas, candelas et ornamenta alta-rium habent, et ad cyppum vel pyxidem pecunias statutas ponuntet defecluosos in aliquo secundum tenorem statutorum pecuniariapoena puniunt; unde conlingit, aliquam scholam thesaurum nonmodicum congregare, de quo ornamenta sacra suae societatis com-parant, lampades semper ardentes constituunt, sacerdotes condu-cunt, religiosos nutriunt, hospitalia solantur, pauperibus subve-niunt, captivos propter debita de carceribus eripiunt, servos em-titios redimunt et libertati restiluunt, puellis pauperibus virosdant et dotant (eas), masculos orphanos ad mechanicas artes ad-discendas ponunt et ad similia pielatis opera thesauros illos ex-pendunt. Habent insuper in scholis illis habitus multos albos,quasi ad modum Carthusiensium, et in communibus processionibussimul bini et bini incedunt in habitibus istis sicut monaehi. Non-nullae fraternitates habent habitum ita formatum, ut facies sitvelala et per duo foramina habeant Visum, et retro dorsum sitdenudatum, et circumeuntes quilibet habet flagellum et se ipsumverberat, ad quemlibet passum se perculiens, nec possunt videri,