Druckschrift 
3 (1849)
Entstehung
Seite
426
Einzelbild herunterladen
 

426

tus anno Domini 1312 per Marinum, ducem 73. Yenetorum, etin ecclesia sepultus est. Est autem conventus ille parvus quidemin structuris, sed ordinatissime aedificatus, et hortum amoenissi-mum habet et latuin contra austrum in mare protensum, et undi-que aquis cinctus est. Yermn anno Domini I486 erant fratresnoslri in periculo amissionis illius conventus; dux enim MarcusBarbarigo monasterium S. Antonii, quod nostro conventui adjacetad meridiem per intermediam lacunam, de novo aedificavit, et,ul dicitur, pro hospitio peregrinorum terrae sanctae offlcinas or-dinavit, cupiens autem amplificare locum, lacunam inter praedica-torum hortum et Sanctum Anlonium arte exhaurire et terraminfundere et hortum facere, ubi jam mare est, decrevit, sicutsolitum est ibi fieri. Sed quia adhuc videbatur insufficiens spatium,de horto fratrum Praedicatorum mediam partem sibi dari petiit,quod dum fratres facere recusarent, promisit eis, quod contraplagam orientalem, ubi mare liberum est et paludes nullo aedi-ficio occupatae, vellet propriis expensis lacunam exhaurire et ex-siccare solum et fundamenta jacere in tanto spatio, quantumpeterent fratres; sed fratres nolebant. Unde dux et senatus com-moti vi fratribus locum eripere conabantur, sed fratres ut leonesse formaliter opposuerunt et consilio et auxilio suorum fautorumsuum locum integrum servaverunt.

Conventus ille est bene reformatus, et fratres ibi magno ri-gore degunt sub observantia regulari. In eodem conventu sepul-tus est primus confessor sanctae Catharinae de Senis, qui postmortem miraculis dicitur claruisse (!»). Yidi in eodem conventufratrem, qui ab omnibus sanctus reputatur et nonnullis claruitmiraculis. De ejus vultu innocentia splendet, saepe cum eo con-versatus sum cum multo desiderio, est enim vir valde dulcis con-versationis et lotus aedificatorius.

Tertius conventus Praedicatorum est S. Petri martyris novus,in Muriano mari cinctus, de reformatione; hic anno superioriincineratus fuit, sed jam reaedificatus'in pretiosiorem statum.

Porro praeter mendicantes quatuor sunt valde multa mona-steria diversorum ordinum et regularum utriusque sexus, et totmonacbi et moniales ibi degunt, quod numerum eorum non cre-derem faciliter. Sicut enim olim Romani ab externis partibusmundi idola tulerunt et in Romain ducentes eis templa aedifica-