Druckschrift 
3 (1849)
Entstehung
Seite
425
Einzelbild herunterladen
 

425

amplum et ecclesiam ingenlem excitavit, sicut hodie est; jecitetiam fundamenta in mare et aream illam ampliavit, sicque con-ventus ille factus est in online famatus usque in posterius, inquo semper ultra centum sunt fratres et multi doctores. Verumobservantia regularis est ibi tenuis, necduin est reformatus, sedvivunt ibi fratres in quadam saecularis gloriae pompa, unde festivisdiebus Missae officium et vesperas ac completoria cantant in figu-rativis cum solemnitate saeculari; quapropter ad officia illa con-fluit multitudo juvenum et dominarum, non tarn propter divinumofficium, quam propter melodiae et discantorum auditum. Orgonaduplicata haben! et multuin sacristiae ornatum ultra modum. Estetiam in ecclesia (218 ») illa plurium ducum Yenetiarum sepul-tura. Non vidi pretiosiores tumbas et sepulluras pomposiores, necHomae suinmorum ponlificum sepulchra possunt sepulchris ducumYenetorum aequari. Sunt enim lumbae elevatae a terra muris-que immissae, et tota superficies parielis illius vario marmore etsculpturis auro et argento est decorata et ultra virlutis modumornata. In sepulchris illis imagines Christi, B. Yirginis, aposlo-lorum et martyrum et caelerorum, quos quis amat, Sanctorumponuntur in medio, tamquam principales, sed per circuitum suntimagines gentilium, Saturni, Jani, Jovis, Junonis, Minervae, Martiset Herculis, cum signis poeticarum fictionum. Ibi vidi in ecclesianostra juxta ostium in dextro latere in sepulchro cujusdam ducispretiosissimo sculptam Herculis imaginem, in ea forma, qua eumfingunt pugnasse, sed indutum leonis, quem interfecerat, pelle locopallii, et congressum habere cum hydra, immani monstro, cuicum essent septem capita, et uno exciso septem illi statim renas-cebantur. Ibi stant pugiles nudis corporibus, in manibus habentesgladios et haslas, et ad colla suspensa habentes scuta, et necloricam nec thoracem, nec galeam, quae sunt verae figurae ido-lorum. Ibi pueri nudi et alati, triumphi signa tenentes vel colluc-tanles, et multa talia gentilitatis signa inter signa nostrae redem-tionis posita sunt, et simplices putant esse Sanctorum imagines,et honorem exhibeijt Herculi, putantes Samsonem, et Veneri, aesti-mantes Magdalenam, et sic de aliis. Insculpunt etiam sepulchrismonslra marina et defuncü arma et metra gesta mortui ex-planantia.

Secundus conventus est ad S. Dominicum, qui fuit construc-