eos, et. aedificaverunt pontes ad LX insillas per circuitum Rivoaltijacentes, in quibus ecclesias et templa et regias ac amplissimasaedes et grandia monasteria aedificaverunt et pontibus conjunxe-runt, ita, ut unius civitatis esse corpus videretur, quamvis sintplures distinctae civitatiunculae, per canalia media junctae tarnenpontibus multis lapideis et ligneis. Unde non solum usus gramma-ticorum privavit nomen illius urbis singulari numero, sicut contigitcivitati Athenarum, sed etiam realis habitudo illius urbis osten-dit, eam carere singulari numero, ut non dicamus Yenetia,Yenetiae, sed Yenetiae, Venetiarum, cum sint plures civitatesunius civitatis. Quamvis autem urbs illa sit multipliciter per ca-nalia distincta, principalis tarnen divisio ejus est per canale magnum,quod quasi mediam urbem secat. In una parte est ecclesia S. Marcicum ducis palatio et latissima platea, et praeter regias aedesduo conventus Praedicatorum et archanale et fonticus Teutoni-corum et multa alia. In alia vero parte est Rivoaltum, cum
grandi foro et platea, et conventus fratrum Minoram magnus, etmulta alia monasteria et ingentia aedificia, nec loqui permittit mestupor, dum convertere me volo ad singularia, propter multitudi-nem, magnitudinem et pretiositatem structurarum. Quid de ducispalatio dicere possum, altum, amplum et pretiosum ab extra undi-que a summo usque deorsum polito et vario marmore vestitum,pretiosis columnis fulcitum, triclinia, solaria, coenacula, cameraeet cuncta habitacula usque ad cubiculum ducis lustravi, quae mirispicturis, auro et coloribus pretiosis decora nimis exstant. Suprapalatium in alto est viridarium, arboribus pomeranliarum et aliisvirgultis aromaticis consitum; similiter et aliae domus polito mar-more nitent, magis autem regiae, quae modo aedificantur, quaenon solum polito marmore et vario, sed auro fulgent, quo vestitaesunt, cybariae, arcus et culmina, modum enim virlutis in aedifi-ciis notabiliter excedunt, volentes coaequare exilium paradiso;unde Turci et alii infideles videntes has mirandas structuras scan-dalizantur et arguunt ex hoc, Christianos nihil de futura vita cu-rare et sperare. Et ut finem faciam de primo, sciendum, quodseptem faciant fundationem illius urbis celebrem: 1) quia non estfundata in terra, sicut aliae mundi civitates, sed in mari; 2) nonest aedificata a tyrannis, sicut Ninive, Babylonia, sed a tyrannidefugientibus; 3) non est aedificata a latronibus, raptoribus, ignobi-