401
mulier in illo loco in servis et ancillis, in auro et argenlo inimmensum. Tandem autem viro mortuo domina Nesa domumgubernabat eratque prudens, dives, affabilis et hospitalis, undedomus dominae Nesae facta fuit hospitium et refugium piscatorumet aliorum ibi navigantium, et ab ea locus nomen accepit Nesia,et sub illa Nesa multa aedificia sunt ibi erecta.
Porro ante Domini incarnationem anno MCLXXYIII destructaTroja, cum Antenor rex Trojae repulsus de regno esset, cum duo-bus inillibus Trojanis, qui et Heneti dicti sunt, aufugit per maread oras Adrialici maris et ibi plures aedificaverunt civitates. Qui-dam autem de principibus illis Trojanis, dictus Yenetus, in campoNesiae, ubi erat domus Nesae, sibi forlalitium construxit idqueYenetiam nominavit, et circumjacentem regionem vulgus eodemnomine appellavit, tum propter Henetos, tum etiam propter Ye-netum principem. Sic ergo stetit locus ille multis annis in con-tinuo profectu, et dicunt quidam, quod illi Yeneti cum navibusPhrygiam intraverint ad locum destructae Trojae et de ruinisejus columnas marmoreas, tabulas politas et sculptas petras etconchas levavhrint et navibus imposilas Yenetias duxerint, eam-que urbem de ruinis nobilissimae Trojae suscitaverunt, sicqnestetit tempore adventus Christi usque ad Attilae Hunnorum registempora, qui tyrannizare coepit anno Domini 450 et terribilissimoimpetu universas Europae regiones vexavit. Nobiles ergo Venetiaeregionis et Italiae et convicinarum urbium congregati locum tutumquaerere deliberaverunt, in quo se a tyrannide Attilae vel abscon-derent vel defenderent, et ascensis navibus cum omni substantiasua commigraverunt ad Yenetias, parvulam adhuc licet pulchramet munitam civitatem, sed quia locus arctus admodum erat nectantam nobilium multitudinem cum tarn ingenti substantia caperepoterat, exsiccaverunt cottidie de industria solum et mansionesmuniverunt, aedificia exilia Nesae et aliorum piscatorum destruentes,in altiori autem loco c.ampi, qui dicebatur Rivoaltum, primofundamenta forlissima jactaverant anno Domini 456. Aliqui habent,quod fundamenta Rivoalti primo jactata sint anno 321 septimo IdusAprilis, et ecclesiam S. Jacobi super (212 a) Rivoaltum aedificave-runt, quae hodie ibi manet, et fuit prima parochia Yenetiarum.Cottidie autem augmentabatur numero nobilium confluentium ad
26