Druckschrift 
3 (1849)
Entstehung
Seite
398
Einzelbild herunterladen
 

398

quam saepe obruuntur homines, quod etiam contingit in soloürmo. Nam in juventute mea An. 1450 corruerunt in Diesenhofentres domus in media nocte, et multi obruti perierunt. Et An.Domini 1486, dum essem Terviso, corruit una alta turris nonlonge a meo hospitio. Si ergo cadunt domus in ürmo solo loca-tae, quid mirum si Yenetiis super luto fundatis domus corruunt?Et quis non ibi timeret? videntur plures ecclesiarum proceri turresinclinali et ruinain minantes et alti parietes multi resoluti, quo-rum casus omni momento exspectatur. Navigans enim per canaliaYenetianae urbis, nisi non aperiat. oeulos, videbit multa aedificiainclinata, ac si jam casus eorum instaret. Et quod his plus esl>yidetur mihi, quod etiam turris illa altissima, firmissima et spis-sissima S. Marci sit in latus paululum inclinata, quo tarnen nonobstante saepe superius fui.

Formidulosum etiam reddunt terrigenam cotlidiana nova, quaemaritimis regionibus accidunt ex maris frequenti immutatione, quo-modo obruantur subito civitales, yillae et pagi et integrae regio-nes, montes etiam mergantur, et talia nobis inconsueta cottidianasunt in maritimis regionibus et Yenetiis saepe eveniunt. Namanno praeterito in die S. Stephani subito mare intumuit et ventiimportunissimi de mari excitati sunt, qui ipsos fluclus incusseruntper canalia adeo terribiliter, quod omnes cymbae et barcae incanalibus repertae et extra sunt submersae, et quicumque navi-gabant inter Yenetias et Murianum perdili fuerunt, similiter, quiinter S. Nicolai alvum et S. Helenam in naviculis erant, perie-runt ; nam mare intravit urbem et per canalia eliam arctissimase diffudit et in lacunis adeo fremuit, ac si domus subverlereet obruere vellet. Et haec frequentius contingunt. kleo alienicitius se expediunt et ad loca sua redeunt. Sic et ego cum magnodesiderio exspectavi diem recessus mei et mercatores instigaviad celerem expedilionem.