Druckschrift 
3 (1849)
Entstehung
Seite
392
Einzelbild herunterladen
 

392

non fuit inlromissus et vacuus rediit ad dominum suum, qui moxremisit eum demmlians nobili haec verba: ecce, si huic servonon dederis aquam, communem faciam puteum tuum et in cra-stimiin omnis populus bibet de eo. Dominus autem putei sprcvitverba aquamque dare noluit. Mira res, crastinus advenit dies,et puleus extra curiam translatus in vico publico stetit ante osliumdare nolentis aquam, et. omnis populus venit et bibit. Quaremathematicus iste comprobatur alicujus nymphae potentis amicusfuisse, quarum aliquas dicebant translationis fontium et fluminumauctoritatein habere. Aliud aeque mirabile recitant studenles abeo factum. Nam non longo a Padua est villagimn, dictum Abanum,de quo idem Petrus natus flösse fertur et ibi suas haereditariaspossessiones habuisse, ebulliuntque in eo villagio de terra fervidaeaquae in tanta copia, ut rotas molendini evolvant. In medio verointer Paduam et Abanum est paludosus humus ; quadam ergo die,morante domino Petro in sua possessione in Abano, misit servumsuum in civitatem Paduam, pro uno libro sibi afferendo, quemsibi per intersignia ostendit, prolöbuitque, ne quovis modo eumaperiret et legeret. Servus igitur civitatem et domum ingressuslibrum accepit et reexivit, in via autem existens cogilare et miraricoepit, quid tarnen in libro scriptum esset, et qua ratione dominussuus ita stricte eum legere prolöbuisset; resedit ergo, librum ape-ruit et unnm punctum legit. Et ecce, eo legente ferocissimidracones multi afTuerunt terribilemque conatum in eum fecerunt,interrogantes, ad quid vocasseteos? Qui animo assumto dixit: utviam istam lutosam quadris sternatis lapidibus. Sicque discesseruntab eo, et via in crastirum fuit strata sicut imperaverat, et usquehodie manet. Et nisi servus ille statim responsum congruum dra-conibus dedisset (209 ».), corpore et animo periisset. Tantaautem in arte medicinae egit, nisi quod mortuos non suscitavit,omnia incurabilia sanavit, unde ab omnibus consiliator est dictus.In ea civitate sunt conventus medicantium insignes, et multi ineis Doctores studentes; antiqua enim est universitas ibi et nota-bilis in omni facultate. Conventus fratrum Minorum mirabiliumest structurarum pretiosarum. Ecclesiam grandem habet cum multisturribus altis, ad instar ecclesiae S. sepulchri in Jerusalem, ro-tundo opere aedificatam, et totum lectum ecclesiae, turrium etcampanilium plumbo est opertum, ab intus vero omnia sunt vario