Druckschrift 
3 (1849)
Entstehung
Seite
314
Einzelbild herunterladen
 

314

et uno ante non possnnt naves evadere, sed omnes retrocedere.Est videre Maleum horribile, qnia pelrosus mons est, rupis limpi-dissima de profundo maris exsurgens et usque ad nubes se attol-lens, cujus summitas et cacumen semper nivosum est.

In radice Maleae est civitas, quae Malfasia dicitur, juxta quamcrescit praecipuum yinum, quod vere est malfaticum, nt dicuntquidarn, et hoc olim ducebatur in occidentales partes. Numquamcretense vinum esset occidenlalibus cognitum, sed postquam gu-statum est cretense esse melius malfalico, cretense emunt etsibi nomen malfalici tribuunt, non enim amplius ducitur malfaticumvinum in occidentem, cum Malfasia jam sit Turcorum, qui vineasnon planlant. sed hoc, quod nobis de Oriente adducitur, est vinumcreticum, de Creta vel Candia et de Metona transveetum, nihilde Malfasia habens, nisi nomen. Yel creticum vinum diciturmalfasetum aut malfaticum, sicut metonense et coronense diciturmalfaticum, quia Maleae regio cum civitate Malfasia est media interCretam et Coronam ac Metonam. Ideo utriusque vinum a mediaregione denominatur malfasetum. Melius tarnen credo, quod vinumcreticum ideo malfasetum dicatur a Malficio, villa insulae Cretae,juxta quam praecipuum crescit vinum, a quo totum vinum Cretaemalfasetum dicitur, ut supra habetur Fol. 169 b.

In civitate Malfasia dicuntur esse pessimi homines et homi-nibus alienis durissimi, unde cavent navium gubernatores, ne inportum Malfasiae intrent. Ideo repulsi a Malea potius revertun-tur in Cycladum insulas, per multa maris spatia, quam quod adistos malitiosos confugiant. Ad malitiam enim ipsorum facit eoruinnomen, quia dicuntur Malfati, id est, mali fali, vel malifacti, velmalefacientes.

De difficultatibus navigantium per Maleam experientia sequensmelius docebit legentes. Ideo praefato die, cum meridies adesset,venit ventus fortis et tulit nos repente contra Maleam praedictam,quamvis autem magna celeritate contra eam navigaremus, parvamtarnen spem habebant nostri gubernatores, quod vincerent et eva-derent, nihilominus tarnen contra eam conabamur tentantes prae-tergressionem, quia si eam illa die perfransivissemus, altera diemane in portu Metonensi fuissemus, ad quem desideravimus ve-nire. Navigantibus ergo nobis sole ad occasum declinante desiit