312
appulsi fuissemus Achajae sive Peloponnesi sive Moreae, quaeunam regionem nominant. Est autem Achaja provincia Graeciaein Europa, ab Achaeo, Jovis filio, rege, appellata. Haec provinciafere tota est insula, nam praeter a septemtrione, ubi Macedoniaejungitur, undique mari cingitur. In ea est principalis urbi Corin-thus, olim grandis, potens et gloriosa, quae tempore Moysis aSisypho latrone fuit aedifleata et Arthea dicta, et post auctaEpyra est (1») nominata, quia aeris conflalura ibi erat. Sed indedestructa quidam Corinthus dictus eam renovans ei nomen suumdedit. Ad baue scribit S. Paulus duas magnas epistolas, persona-literque cum Corinthiis fuit eosque converlit ad ßdein. Haeccivitas fuisse dicitur munitissima, quam tarnen Romani in solumdeduxerunt, et post numquam convaluit. Est insuper in ea Pa-tras magna civitas, in qua beatus Andreas apostolus praedicavit etcrucifixus fuit. Est nunc tota Achaja possessa a Turcis.
Habet etiam Achaja promontorium quoddam, Maleum dictum,quod intrat mare et per milliaria quinquaginta protenditur, ubiunda ita saeva est, ut prosequi navigantes videatur et nautasinsequi. Ex quo narraiur, quod cum conscendisset in eum MaleusArgivorum rex, qui primus tubam aeream invenerat et piraticamare infestabat, in eo templum Apollinis consecravit, eumquepromontorium Meleatrem nuncupavit, quod nos Maleum dicimus.Ad hoc promontorium Amphiaraus vates et augur ascendit una cumMelampo, visurus, quid futurum esset Argivis sive Achaeis, si bel-lum, quod in foribus erat, cum Thebanis assumeret. Accepit autemin monte responsum, si in bellum iret, non esset reversurus inAchajam. Abscondit ergo se et non nisi suae uxori, quam ikle-lissimam aestimabat, suum lalibulum demonstravit. Quaesitusautem, ul intraret bellum, non inveniebalur, videns vero uxorejus monile pretiosum [quod gestabat inquisitor], id dono accepitet virum prodidit eoque producto in bellum cum aliis principibuscurru vectus intravit, ubi dum fortiter diinicaret, terrae motu factoingenli et in ea parle, in qua consistebat, voragine felluris pate-facta absorptus est cum maxima superstitum perturbatione. Sicet alii Apollinis oracula volentes consulere hoc ascendebant pro-montorium et responsa accipiebant. Sed et Centaurorum in eopromontorio erat habitatio, cum vino ebrii insultum fecissent innuptiis Thesei, quapropter fugati in hoc fugerunt promontorium