310
laudabilior prodnceretur effectus, is civitati nomen imponeret,Neplunus percusso tridente solo equum produxit, Minerva aulemhasla percutiens produxit olivam, quae quoniam utilior visa estequo, Minerva ex suo nomine nuncupavit Athenas, nam Minervaa Graecis Alhena nominata est, et Minerva dea sapientiae etAthenae civilas sapientiae. Hinc fuit Plato, doctor totius Graeciae,hanc Demosthenes eloquentia per mullorum saeculorum tempora pu-blicavit. Sed super omuia commendat Areopagita Pauli discipulusDionysius, cujus sapientia omnes saeeuli partes illuminavit. Ye-tustissimum fuit Athenaeum regnum, ibique viguit per multa tem-pora et potenlia et sapientia in tantum, ut ad nihil aliud vacarentAthenienses, nisi aut dicere aut audire aliquid novi, ut diciturActorum XYII. In hac urbe fuerunt constitutae gravissimae legespro paciflco et virtuoso hominum convictu. Primae tarnen legesfuerant contra mulierum praesumtionem latae, quod sic accidit.C-onstituta civitate orlum fuit grave litigium inler deos de ejusnomine imponendo. Neptuno adhaeserunt omnes viri, midieresvero Minervae, quae et oblinuerunt, ut ex Minervae nomine civi-tas appellaretur, et sic Athena graece, quod latine Minerva dici-tnr, eo, quod mulierum voces una virorum superavit numerum.Quamobrem iratus Neptunus marinis aestuantibus undis Athenien-sium terras depopulalus est, quem cives placare volentes triplicilege supplicio mulieres affecere: primo ut de coetero nullis publi-cis interessent consultationibus; secundo, ut nullus nascenlium cog-nomen maternum acciperet; tertio, ne quis eas Athenas vocarel.De hac urbe loquitur Augustinus L. 18. de Civitate Dei. Dumergo prope littora Athenarum essemus et monstratus nobis fuissetsitus et locus tarn celebris, urbem aspexi non dicam Athenas, sedcarum dum fere consumtum parvumque vestigium intuerer, risinostrae mortalitalis insana judicia; quibus velustas decepta, dumillas futuras (180 a) perennes arbitraretur, primo deos in litemnominis imponendi traxit.
Inde eas vocavit eorum sententia immortales, nunc pauciselapsis saeculis ruinis suum finem venisse testatur, in mortemprofecto nos et nostra corruunt omnia celeri passu. Altamen quan-tumcumque exinanitam civitatem, imo potius civitatis buslum, vi-derem, memorare coepi, quanta philosophorum ac poetarum luce,quanlo studiorum omnium decore, quanta regum ducumque gloria,