Druckschrift 
3 (1849)
Entstehung
Seite
309
Einzelbild herunterladen
 

309

multi perierunt, de quo omnes veteres mentionem faciunt dicen-tes, quendam Deucalionem solum cum Pyrrha conjuge in navi-cula evasisse et in Parnassurn devenisse montem, et cum jamaquae cessassent, et oraculum Themidos consuluissent pro repa-ratione humani generis, jussi sunt tecto capite solutisque vestibusposttergare saxa, tamquam magnae parentis ossa, et ea in hominesfoeminasque conversa. Hoc figmentum sic explicatur: supervenien-tibus aquis homines terrili ad suprema montium fugerunt et ca-vernas et antra petierunt finem exspectaturi. Ad hos cessantibusaquis Deucalion et Pyrrha uxor ejus in moesto habilu accesseruntet aquarum cessationem nuntiaverunt sicque eos e verticibus mon-tium (Ij) atque ex saxeis antris eos in terrae habitationes redu-xerunt; et ideo dicitur Deucalion humanum genus ex lapidibus re-parasse, quia ex cavernis et antris montium uti lapides educti sunt,quorum Deucalion rex factus est.

Est alius Macedoniae mons, Pieria dictus, cui maximum auripondus ab anliquis imperatoribus fuisse positum fama fuit, exquo quatuor locis ab imo apertus est, et ex imo ferunt per pla-num aurum concrescere. In hanc regionem venit Cadmus, fun-dator urbis Thebe Boeoliae, de qua talis recitatur fabula. Cumrapuisset Jupiter Europam, filiam Agenoris, modo dicto supraFol. 178., Cadmus raptae frater missus a patre ad quaerendumeam, hac ei indicta lege, ne absque ea reverteretur in patriam.Qui sumtis sociis, cum, quorsum quaereret, ignoraret, novas sibiacquirere sedes statuit, ingressus autem Macedoniam non longe aParnasso monte applicavit, ibi autem consulto oraculo et habitoreponso, ut bovem sequeretur indomitam et ibi sedem suam lo-caret, qui in destinatum sibi locum ductus ibique consedit etlocum Boecias a bove nominavit, et ibi Thebas boecianas con-struxit, et literas ibi et apices adinvenit, quibus omnis Graeciautitur, et primas lapicidinas adinvenit et auri ac metallorumconflaturam.

In illa Macedonia est etiam regio Attica, cujus principaliscivitas fuit Athenarum vel Athenae, nutrix et nidus quorumdamphilosophorum et mater litterarum, quo nihil habuit Graecia cla-rius, nihil nobilius. Hanc civitatem cum Cecrops aedificasset, cer-tamen fuit, quo nomine vocaretur, et dato judicio, ut Neptunuset Minerva terram ambo percuterent et ad cujus percussionem