Druckschrift 
3 (1849)
Entstehung
Seite
183
Einzelbild herunterladen
 

183

In his caliclissimis locis generantur besliae malae cliversi ge-neris: satyri, basilici, aspides et serpentes, simiae, pigragones,coppini, inter cpiae communia sunt dracoues, sicut Raphael an-gelus relegavit Asmodeum in desertum superioris Aegypti, TobiaeYII1. Ibi dicitur esse quaedam fera Coolhephas, quae quidem cor-pore est modica el membris iners atque pigra, caput habensvalde grave, propterea semper defert illud in terrae superficicminclinatum, quod auleni natura saluti mortalium est provisum, tan-tae enirn est venenositalis et perniciei, quod nullus eandem infaciem inspicere potest et vivere, sed statim primo intuitu inspi-ciens exspirat, sicut et de basiiisco dicitur. Ibi generantur simiaediversarum specierum.

In illo deserto superioris Aegypti loca sunt metallorum fera-cia, ex quibus magno cum labore et impensa aurutn educitur, adquod Aegypti reges mittunt homines crimine damnatos vel exbostibus captos aut ex regum ira incarceratos, ut ibi operenturfodiendo. Ad hoc enim desertum relegatum fabulantur poetae Epi-metheum pro eo, quod primo finxerit slatuain hominis ex luto,quapropter iratus Jupiter eum in simiam vertit et huc locavit,a quo simiae sunt generatae. Yide supra fol. 18. Hic psittacicrescunt propler loci siccitatem, vide supra.

Aegyplus inferior describitur.

Aegyptus inferior est illa regio, de qua communiter scrip-lurae loquuntur, quae quidem deserta esset sicut superior, nisiNili beneficio foecundaretur. Est autem illa regio fere triangula,duobus lateribus aequalibus, -tertio breviore, et in his tribusangulis civitates tres, scilicet Lacis, Babylonia et Alexandria, etvolvitur angulus de Lacis per Babyloniam usque in Alexandriam,et iude iterum in Lacis nonginta quinquaginta milliaria. Adjacen-tes autem regiones sunt Syria ab ortu, Libya ab occasu, ab aqui-lone mare magnum, a meridie Climax mons, ut supra. patuit.

De hac Aegypti regione, ut dixi supra fol. 126. loquunturmira et poetae et naturales et theologi, el mirabilia in ea abeisque gesta referunt. Haec regio ab initio, ut tradunt antiqui,mare fuit, quod protendebatur in Aethiopiam olim usque, tandcm