Druckschrift 
3 (1849)
Entstehung
Seite
182
Einzelbild herunterladen
 

maris rubri. Contra vulturnum et seplentrionem est deserlummagnum usque ad terram sanctam.

Forma terrae Aegypli est oblonga, nam secundiim Diodorummaritima ora duo millia complecfilur stadia, mediterranea verostadia circiter mille sexaginta.

Dividitur etiam Aegyptus in superiorem et inferiorem. Infe-rior ab Aegyptiaco pelago incipit et per Nili decursum ascenditusque in Cayrum. Superior supra Cayrum adscendit complectenssolitudines Thebaidae regionis et latissimas eremos, et pro majorisuo inhabilabilis (est.) Protenditur autem in orientem, et habeta septentrione sinum Arabicum, a meridie vero oceanum, ab oc-casu inferiorem Aegyptuin, et ab Oriente mare rubrum. Inferiorvero regio a Cayro deorsum tendit per lineam Nili, habens ab orluSyriam et Palaestinam, ab occasu Libyam, a septentrione marenostrum, a meridie montem, qui appellatur Climax. Et illa parsest plena hominibus. Homines tarnen juxta praefatum montemdominantur mari rubro supra; et dicunt, quod foeminae ibi insig-nes habeanl prolixas barbas, vacantes venationibus, et loco canumhabent tigrides et leopardos. Superior Aegyptus est supra mon-tana soliludo vastissima et aridissima, ibi nulla vis imbrium time-tur, nee aliquam ibi fuisse pluviam auditum est, sed venlorumcanis (?) est, ut si quando vel clementiore coelo aliquantulus spirareflatus coeperit, magis in illis terris quam in ullo mari naufragiumest. Nulla ibi germina sata in illa proveniunt, quippe instabililoco (137 a) arentibus arenis, ad omnem molum ventorumcedentibus. Verum ubi adversa quaedam promonloria ventis re-sistunt, terra aliquantulum solidior herbam raram atque hispidamgignit. Ea ibi sola messis est, quae celeritate proventus per na-turam solis sive aeris (ac) venlorum casus evadere solet; ferturenim a die jacti seminis tricesima die maturescere. Consistereautem ibi homines ratio est, vel quia ibi liberi sunt a gravami-nibus dominorum et tributorum, vel quia vacare possunt diviniset contemplalionibus. Unde in illa superiori Aegypto sancti pa-tres nostri deguerunt eremiticam ducentes vitam. Tantus autemcalor ibi est, ut sanctus Pastumianus dicat, se vidisse fluere ollamcum pulmento ad solem, et tarn fervida et ignea a sole reddunlursaxa, ut carnes crude sine igne, positae supra lapides et intereos, assentur, ut superius patet de deserto.