29
mannica; consuevi enim ei dicere: ÜJiibli, hum jjcr jü mir. Sicet avis me accedente dicere solita erat: hum Ijrr 38 mir. Propterquam causam fuit mihi factus Ilalicus inimicus, quod corrupissemsibi avem et removit eam a me. Insuper admolo sibi speculopropria forma deluditur et nunc gaudenli nunc dolenti similisefficitur. In aspectu virginis plurimum delectatur, propter hurna-nitatem earum efficiuntur valde cari dominis suis. Vidi unumpsittacum, qui scivit nominatim vocare omnes de familia dominiet ipsum dominum vocare solebat mane, ut surgeret ad missam.Hane avem idem non vendidisset pro C ducatis. Alium psittacumalbum vidi et majorem caeteris, quem pretio valde magno aesli-mabant. Dicunt quidam, quod psiltaci sint aves paradisi et dumpulli de nidis in Nilum cadunt, extra paradisum fluunt et capiunturab Aethiopibus in flumine. Sed hoc est puerile. Diodorus histo-riagraphus dicit Libro III., quod psittaci diversorum colorum in 'Arabia felici generentur, quae est supra Aegyptum. Dicunturautem psiltaci vulgariter papagogi, item aves regales et nobiles.
De psittacis in aliam habitationem ingressi sumus, in quaerant stabula equorum domini Tanguardini, et ibi vidimus pulcher-rimos equos, alipes, dextrarios, palefredos et gradarios. Abundatenim Aegyptus equis oplimis, plus quam aliqua alia regio mundi,unde inter ea, quae de gloria Salomonis scribuntur, fit mentio deequis Aegypti, 3. Reg. X. et 2. Paral. I., ubi dicitur: et educe-bantur equi* Salomonis de Aegypto et de insula Choa et egredie-batur quadriga de Aegypto sexcentis siclis argenti et equi centumquinquaginta. Et Ezech. XVII. improperatur regi Jerusalem aDeo, eo, quod misit ad Aegyptum pro equis. Et Esaiae 31.clamat propheta contra populum ex ore Domini, ne in Aegyptumpro equitatura descendant, dicens, vae, qui descendunt in Aegyp-tum ad auxilium in equis sperantes et habentes fiduciam superquadrigis, quia multae sunt, et super equitibus, quia praevalidisunt nimis. Aegyptus homo et non Deus est et equi eorum caroet non spirilus. Tanto enim impetu currunt, quod videntur volarequasi spiritus, non solum in plano, sed de praecipitiis clivorumcurrunt, et in scopulis et rupibus et locis (Ii) asperrimis sinelaesione et casu, ac si essent equi alati Persei, vel equi Boreae,quos genuit ex equabus Dardani. Vidimus alia vice in ista urbequingentos equos in uno stabulo, ut patebit.