28
1
serat, de ovo egressos recolligit et magna cura nutrit. Et ideodic-itur Job: Induratur struthio ad fdios suos, quasi non sint sui.Et Threnor. IV.: Fiunt populi mei crudeles, quasi struthio in de-serto; nam in desertis locis sunt, ut patet Jesaiae 13. et 34.
De hoc in aliam habitationein nos induxit et ibi in caveispendentibus erant pulcherrimi psittaci, mira humanitate se nobisostendenies, nam communes sunt in illis regionibus illae aves,quia de littoribus indici maris, in quibus gignuntur, ducuntur inAegyptum. Est aulem psittacus avis nobilis, quam veterum errortradit fuisse hominem. Erat enim temporibus Moysi in Thessaliavir Psittacus, prudenlissimus, Deucalionis et Pyrrhae fdius; hicad Aethiopes abiit, ubi in maxima veneratione habitus, cum inlongissiinum evasisset, oravit, ut rebus subtraheretur humanis,cujus precibus dii faciles eum in avem sui nominis mutaverunt etinde omnes psittaci sunt geniti, nec alibi in mundo reperiuntur,nisi in locis, ubi Psittacus regnavit. Haec avis est viridis coloristota, torque tarnen puniceo collum habet ornatum, (84 n) grau-dem habet linguam et latam, unde articulala verba exprimit, ita,ut si eam non videris hominem locutum putes, loquitur autemmuliebriter. Ex natura autem imperatores salulat, dicens: Chere,ave. Sed caetera verba dicit instructione, unde quidam sub per-sona psittaci dicit:
Psittacus a vobis atiorum lioniina disco;
Hoc per me didici diccre: Caesar ave.
Rostri ejus tanla est duritia, ut cum e sublimi praecipitaturin saxum, nisu se oris excipiat. Caput vero habet tarn validum,quod non sentit, nisi virga ferrea percutiatur, unde, quando in-struitur ad loquendum, virga ferrea caput ejus caeditur. Avisluxuriosa est et vino inebriatur, quod libenter bibit et se ipsampede cibat, sicul homo manu; aquas omues sustinet, sed pluviaperfusa morilur. Est mirae calliditatis ad excitandum hominumrisum. Domesticos sibi deosculatur, nonnumquam tarnen osculumsimulando morsum rostro tribuit; hoc enim mihi in navi supermare contigit, in qua juxta me pendebat psittacus, mihi factusfamiliarissimus, qui etiam aliqua teutonica verba a me didicit,quadam vice gestibus petivit osculum a me, dum autem sibi vul-tum praeberem, arripuit rostro suo unco nasum meum et graviterme vulneravit. Eadem bestia didiceral a me quaedam verba ale-