Druckschrift 
3 (1849)
Entstehung
Seite
2
Einzelbild herunterladen
 

2

insolilam regionem vidimus. Nam congregationem multarum aqua-rum vidimus, ac si esset mare, et ex ipsis aquis excresc-ebant inaltum arbores procerae palmarum et aliorum fructuum quasi silvae,turres etiam et alia aedificia excelsa de aquis consurgebant, civi-tates' et villae in aquis stabant mirabili modo, eratque aspectusregionis sicut Cycladis. Erat enim tempus excrescentiae Nili, quosuum alveum egrediens universam Aegyptum operit et irrigat, utpatebit.

Processimus ergo et contra Aegyptum descendimus versusquandam civitatem, quam Achaciam nominabant, quae est primaAegypti civitas quam vidimus. Yerum cum propius ad eam ve-nissemus, eam ad dexlram dereliquimus et ad unam villam decli-navimus Mathaream nomine. Cumque ad villam venissemus, ter-minum deserti attigimus, nam ad villae sepes et macerias finis eratsolitudinis et extra fuit terra arida et sterilis, intus vero fuit fruc-tifera et paradiso (I») similis. Haec villa nominatur in PtolemaeoBusiris, a quodam velustissimo tyranno, Neptuni filio, qui dicebaturBusiris. Hic apud Aegyptum tyrannidem exercere exorsus est etoras omnes Nilo adjacentes praedator ingens infestavit, inter cae-tera autem suae tyrannidis fertur hospites suos diis suis immolasse;quam ob causam, cum Hercules ad eum divertisset, ac simili per-fidia qua caeteros lentasset, regem ipsum aris impositum Herculesinterfecit, et villa, in qua haec contigisse opinari potest, nomenBusiris retinuit.

In hac villa Busiris, quae nunc Matharea dicitur, est hortusille celeberrimus balsami, de quo in processu venit dicendum. Invillam ergo Busirim ingressi duxit nos Calinus ad c-astrum villae,in quo thermae domini Soldani sunt et habitationes aestivales juxtafontem solis, qui est fons beatae Yirginis, cui annexus est hortusbalsami. Dum autem Castro appropinquaremus, clauserunt portashabitatores curiae, sed dum vidissent. nos aperire bursas, antequamargentum viderent, ostia patefecerunt: prostratis ergo camelis anteportam onera solvimus et omnem noslram suppellectilem intus por-tavimus in unum dejiciosuin Solarium sive caenaculum, cujus fe-nestrae ad hortum balsami respectum praestabant. Quamcito autemres nostras composuiinus, venerunt Arabes camelarii nostri ad nos,petentes liceutiam redeundi per desertum ad loca sua, quia ibiterminus conductionis eorum exspiravit et eorum servitium, ut