132
annis 25. gessisse. De quo ita Severus SulpitiusLibr. XI. de Neronis agens imperio: Namque eo
tempore divina apud Urbem religio invaluerat,Petro ibi episcopatum gerente , et Paulo , postea-quam ab injusto Praesidis judicio Caesarem appel-laverat j Romam deducto. Quocirca Petrus antePauli Romain adventum episcopatum illic gessit;imo vero primus catholicam eodem intulit fidem(quod prae caeteris Dionysius Corinthius vetustissi-mus scriptor apud Euseb. Libr. II. Cap. 24. com-probat, cum ait, Petrum Romanam Ecclesiam fun-dasse) ac peculiarem sedem 25. annis obtinuit, esEusebii, Hieronymi, Orosii, Cassiodori aliorumqucveterum auctoritate, quos ita numeramus.
Eusebius in Chronico, Hieronymus in Catalogo,Cassiodorus et alii Petrum et Paulum Neronis anno14. a Nerone interfectos esse memoriae prodiderunt.Quod in Annalibus ecclcs. ex eo refellitur ad anu.€9., quod cum Neronis annus primus inierit exanlediem 13. Octobris, et octo duntaxat menses annidecimi quarti confecerit, usque ad IV. Eid. Junii:Apostoli vero III. Kalend. Julii necati sunt, fierinon possit, ut anno illius quartodecimo martyriumfecerint, sed antecedente, nimirum tcrtiodecimo.Verum minime reprehendendi sunt antiqui illi, qui,wt pleriquc scriptores solent, imperatorum annosnon ab eo die vel mense, quo primum inauguratisunt, sed a civili et populari anni principio, quod«pocliam illam praecessit inchoasse videntur. Nam■quod ad Eusebium attinet, ostendetur alibi annoruminitia in illius Chronico ab autumno deduci, quod