Doctissimi Patris DionysiiPetavii e Societate Jesu Theologi
BIsscrtatio
De Petri Antiochena et Romana Sede.
"Vetus Ecclesiae traditio est, Petrum Apostolumutramque, et Antiochenam ct Romanam Ecclesiamfundasse: quod de episcopali iis in urbibus sedeconstituta potissimum Auctores intelligunt. Quan-quam, et christianam fidem probabile est, a Petroprimum in urbem importatam fuisse. Sed de Ca-thedra, ut vocant, praecipue veteres illi locuti sunt,a quibus ea traditio manavit. Hanc tot saeculorumauctoritate, tot antiquorum testimoniis corroboratamfidem hodierni demum Haeretici convellere ac labe-factare [conati sunt. Quorum nonnulli., Petrum neRomam quidem unquam aspirasse; alii paulo pu-dentiores, serius, quam veterum opinio tulit, ac diupost receptam illie christianam religionem advenissecontendunt. Ex lioc posteriori grege Spalatensisnuper transfuga, modo ad Catholicos, utinam quainfelici sorte, tam ex animo ac bona fide reversus!libr. 4. deRepublic. Eccles. Cap. 1. multis argumen-tis et conjecturis insitam illam omnium animis deutraque per Petrum fundata Ecclesia sententiamevertere, atque expugnare nititur, pugnat autem jcum primis ratione temporum et clironologicis cal-