129
sore Chresto assidue tumultuarentur. Qua re fac-tum est, ut et Petrus et alii complures Roma inOrientem et Hicrosolymam redierint, non sine Deinutu, ut de tanti momenti controversia deliberarepossent, ac primum illud celebrare Concilium.
Quo demum anno Sedes Antiochena,tum Romana constituta sit, dequeutriusque tempore.
Eusebius in Chronico ad annum Claudii secun-dum, ita ex Hieronymi fide latine loquitur: Petmis
Apostolus j cum primus Antiochenam Ecclesiam Jiin-dassetj Romam mittitur> ubi evangelium praedicans25. annis ejusdem Urbis episcopus perseverat. Ubipro co, quod latine scriptum est, mittitur , graecefuisse proficiscitur j non male conjecit Scaliger,(uti nunc editio arinena confirmat). Euscbio suffraga-tur Hieronymus in Catalogo. Scribit enim, PetrumApostolorum principem post Episcopatum Antiochen-sis Ecclesiae, secundo Claudii anno Romam adve-nisse. Itaque diu ante Claudii secundum anuum An-tiochiae sedes a Petro constituta fuerat, priusquamlloma proficisceretur. Et quamvis primae illius Antiocliiam profectionis scriptura non meminit, est tamen verosimile, sub illud tempus a Petro esse sus-ceptam, quo, ut est Act. IX, 32, varias provinciasobeundo peragravit ; quod quidem circa annumChristi 37. contigit, quo Tiberii ultimus desiit etCaji primus iniit, isque annus est Julianus 82. INcque
VII.