101
culis, quos ex Actis Apostolorum anxie ac scru-pulose subducit.
Quam in rem, ad controversiam tractandam sicincubuit, nulla ut in alia majores conatus atqueingenii sui vires explicuerit. Nec immerito sane:siquidem est nodus, ut idom ait, vix solubilis. ,,Ita-que milii, inquit, omnino conandum est, ut ipsumsolvam renique ex ipsis sacrae sripturae fontibus,quam maxime fieri possit, elucidem, tanto sane gra-viori labore, quanto non solum sine alio manuduc-tore per has salebras, sed etiam contra torrentemsriptorum inibi, regia tamen via, sit incedendum.*'
Post quam hac fiduciae plena denuntiatione mag-narum et inauditarum spe rerum lectorem induxithiantem, novas illas commolitur machinas et adver-sus torrentem scriptorum brachia dirigit. Ac cumtoto fere capite I. Petrum nunquam Romanae urbisepiscopatum gessisse disputet; a numero 17. ad 32.et ultimum chronologicis, ut dictum est, momentisidipsum non de Roma solum, sed etiam Antiochiastudet impellere. Quod ut assequi posset, omnia Pe-tri et Pauli itinera et stationes relegit, annosquesingulos, quibus unaquaque gesta res est, aut urbsadita quaelibet curiosissime percenset. Verum in hacipsa temporum descriptione, in qua longe caeterisexactior videri voluit, adeo se imperitum, et ejus,quod agebat, ignarum hebelemque prodidit, ut mi-rum sit, in eo homine, qui singularem quandam, acreconditam totius ecclesiasticae vetustatis scientiamprofessus sit, tantum esse stuporis atque inscitiaepotuisse.