Druckschrift 
Parentalia : Grundlagen zu einer Geschichte der Bangen
Entstehung
Seite
9
Einzelbild herunterladen
 

«J*- {H>

9

Rhetoricen factitarunt , quidam etiam eloquentiae gloriaiam olim nobilitati. Nam vt nunc Joann. Chrysostomumpraetermittam , recte Chrysostomum (aureum enim di-cendi genus ab eo vsurpatum omnes , qui modo attige-runt , confitentur) hunc igitur vt praetermittam : quis vn-quam Basilium Magnum legere curavit, aut eius fami-liarem , rerumque honestarum omnium amore socium ,Gregorium Nazianzenum, quis dignum vnquam , quemcognosceret , iudicauit , quin dicendi virtutem eorum su-spexerit ? De Latinis quoque praeter Lactantium et Mi-nucium Felicem, orationis elegantia insignes, atque cla-ros , ipse Augustinus et Hieronymus longe melius pro-fecto dicendi genus adhibuerunt , quam eorum plerumqueest , qui hodie latine de rebus theologicis scribere ingrediun-tur. Sunt ex hoc genere alii , non illi quidem satis puri etverbis elegantes , neque tamen non probandi , sententiarumbonarum frequentia orationis naeuos obruente : vt Am-

brosius, magis etiam Bernhardus, quamuis aetate po-sterior aliquanto , Mellifluus ille etiam, propter sententia-rum dulcedinem pariter , atque orationis flumen, cogno-minatus. Atque haec oratio spectat eo , vt non modo ,qui eruditi Theologi decus adamarunt , sed ne ii quidem ,qui prouinciae Ecclesiasticae imminent , hominumque coe-tus pro suggestu dicendo tenere cupiunt, illorum oratorumlectione carere satis aequo animo possint. Eius adeo reiexperimentum quoddam , gustumque capere volentes , adChrysostomum adire iubemus , vel viam muniente Crame -riana interpretatione vernacula : legant quamlibet vnam

eius homiliarum , e. g. illam de Juda proditore , vel deprecibus aliam , vel quamcunque denique : admirentur,

si possunt , illam vbertatem ingenii , rerum varietatem ,

B ver-