IO
I
«i* **>
verborum volubilitatem, dicendique flumen, quamquam sibiconstituere haud in promtu esse sentient , quid potius : se-cum deinde ipsi rationem ineant , quantopere rebus suisconsultum iri putent lectione et diligenti , et crebra.
Optabile igitur , vt adolescentes Theologiae studiaaemulantes mature magnos homines cognoscere , amare-que adeo incipiant. Sed id duabus maxime de causis im-peditius , neque facile factu est : vna , quod eorum operafere magno constent , (vtique si aliquam ex editionibuspraestantioribus sequare) neque ob eam rem in multorummanus venire possint : altera , quod etiam magna ex partespissioris molis sint , atque propter id ipsum iuuenili aetati,quae ceterarum disciplinarum occupationibus tot distineatur,minus accommodata. Quare nemo potest doctorum quo-rundam hominum institutum non vehementer probare ,qui per opera illa vagando eclogas facerent, tales , quae ne-que magnam difficultatem in intelligendo parerent , et ar-tium tamen ingenuarum studiosos possent , ad ipsos fontes ,perspecta semel eorum praestantia , persequendos , inuitare.Ac fuerunt iam ab illo inde tempore , quo literarum ele-gantia primum instauraretur , barbaria fugam capessente ,qui eiusmodi quid in vet. Eccles. Doctorum libris tentarent.Nota est Abrahami Sculteti medulla Patrum , quaehaud dubie originem tali consilio debuit. Reperiuntur quo-que superiore saeculo Helmstadienses Theologi, duce Georg.Calixto , qui notum , quantum auctoritati Patrum addefiniendas res fidei tribuerint, paruos quosdam eorum libel-los delegisse , separatimque edendos curasse : qui vero nuncin hac tanta librorum turba vix apparent. Fuit is quoquefundus , in quo industria Christop. Cellarii, viri adrem Scholasticam augendam nati , elaboraret. Sed non ne-
cesse