8
«I* -0-G
Iam quod ad tractationem sententiarum interpretan-do inventarum attinet , quod quartum Theologiae munusesse diximus : non opus esse , vt nunc se res habet , no-bis ad id , vt quidque , quod pro doctrina caelesti ven-ditaretur , vel probetur , vel repudietur Veteris Ec-clesiae auctoritate , concedendum omnino est. Atqueetiam aleam ea res habere periculumque videtur , quan-do satis constat , eos in rebus fidei definiendis nonnunquamopinionibus aliquid indulsisse , temere susceptis. Ne Dia-lecticarum quidem rerum scientiam , et acumen illis magno-pere a quorundam severitate concedi video : non quo Dia-lecticam cum Epicuro irrisisse putentur , aut quo plumbeiin disputando essent, quorum nonnullos admodum subtiliterin eo negotio versatos esse, apparet nunc quoque ex antiquisrerum gestarum Commentariis. Sed non semper bonamcausam satis idoneis , aut validis armis Patres defendissequidam animadvertisse sibi videntur : a quo vitio ne ii qui-dem , qui hodie scribuntur pro defendendis Religionibuslibri , prorsus immunes sunt. Quicquid eius culpae sit,dogmatum historia , hi fontes sunt , vnde hauriatur , nonminus illa ad cognoscendum liberalis , ac iucunda , quamad recte instituendam Theologiae disciplinam vtilis , propterautem Christianarum familiarum de capitibus doctrinaedissensum , et veteres auctores in partes suas pertrahendilibidinem prope necessaria.
In rebus denique eloquendis , inculcandis , omnino-que ad vitae vsum conferendis veterum Doctorum partimsatis probati sunt , partim admirabiles exstiterunt. Pleri-que enim omnes studiis dicendi dediti fuerunt , quidam
Rhe-