4 *- *H> *i*
5
generibus ei nomini propositis , summe omnium intererat,curare , vt de rebus et momentis omnibus , quorum funda-mentis professionis suae veritas superstrueretur , aeque mi-nus ipsis dubium esset, ac sanus quidem quisquam dubitarepotest, animum suum esse. Ergo ad hanc quidem vtilita-tem scriptorum horum cognitio non iam suadenda solum ,sed omnino , planeque necessaria est.
Alterum , quod interpretandi negotium ipsum tem-pore et vsu praecurrit, est iudicium de librorum diuinorumintegritate , cum vniuersorum , tum in singulis locis , perartis criticae facultatem. Recte enim praecipitur , ni fallor ,a Quintiliano , vt interpretationem praecedat emendata le-ctio. Quo enim nobis illa auctoritas , atque originis diui-nae praedicatio tanta ? si aut vinci vllo pacto posset , nonesse talia , quae nunc habemus Apostolorum scripta , qua-lia ex ipsorum olim manu prodierint , aut cum satis con-stet , in multos codices librariorum lapsus quacunque decausa irrepsisse , si his nulla mederi ingenii sollertia , nequecriticae artis exercitatio posset ?
Sed vt illa medicina adhiberi possit, opus est variarumlectionum silua , in qua Criticus Apparatus inest , praeterlibros manuscriptos et antiquas versiones e Patrum com-mentariis aliisque eorumdem ingenii monumentis magnampartem colligenda , et tanto quidem tutius ex his , atque adveram lectionem reperiendam opportunius , quanto illimagis aetate vincunt antiquissimos etiam , qui quidem ex-stent , codices scriptos. Praetermittimus nunc alia silentio ,velut Origenis nobile studium , ac exemplum , quod ille
A 3 libro-