Druckschrift 
Parentalia : Grundlagen zu einer Geschichte der Bangen
Entstehung
Seite
6
Einzelbild herunterladen
 

6

«§* ofl

librorum plurium inter se conferendorum , optimarumquelectionum notandarum primus prodidit , et studio postero-rum commendavit. Quamquam vero otium nobis hac inparte fecisse eruditissimorum hominum , Milliorum , Ben-geliorum, Wetsteniorum, diligentia, laborque prope immen-sus videri queat : haud tamen difficile diligenter comparan-ti ad cognoscendum est, spicilegia esse quaedam , quin mes-sem etiam in hoc conquirendi genere ceterorum studio re-lictam : vt iam non dicam id , quod me non monente in-telligitur , rectius longe , qui Patrum in excitandis profe-rendisque scripturarum locis rationem e frequenti ipsorumvsu teneat, in hoc toto iudicio versari , quam si idem sitin ea rudis , posse.

Proxime sequitur interpretandi negotium ipsum , quodhis monumentis crebro tractandis expediri feliciusque ad-ministrari , valde est perspicuum Ac primum latent ineis exegeticae rei incunabula : omnis eius studii historia ,cum in vniuersum , vt cernas , qui , a quibus praesidiisparati , quo ingenio , quo doctrinae instrumento, quo vsu ,quo successu , ad interpretandas Sacras literas quoque tem-pore accesserint, aut etiam quarum opinionum cupiditatum-ue laqueis irretiti quidam minus prospere in eo curriculoprocesserint : quo nihil ad vitandos errores cautius , nihilcircumspectius est : tum singularum interpretationum ori-ginem , inque eis quarumdam, quae ab illo capite profectaead hanc vsque aetatem fluxerint.

Deinde non negari potest, in multis locis illos veteresinterpretes verum vidisse , quo propiores Apostolorum aetati

ipsi