Druckschrift 
Parentalia : Grundlagen zu einer Geschichte der Bangen
Entstehung
Seite
3
Einzelbild herunterladen
 

«j* Q-G *3»

3

men sonat ? Theologus quis est ? Is , si quid iudicare pos-sum , qui (neque enim quicquam ad hanc quidem causamrefert , siue quis diversum Theologum statuat a populariconcionatore , aut , si malis , sacrificulo quopiam , siuevtrumque genus pro eodem habeat , muneribusque tantumdiscrepare velit , honorumque gradu, ) is igitur est hoc no-mine non magis , quam omine dignus , qui valeat primum,quos libros pro divinis probet , eorum sententias interpre-tando aperire ; deinde , quae ita inuenerit , ea definiremente , circumcidendo omnem rerum adfinium similitudi-nem , praeterea generibus illustrare , distribuere partibus ,sua rem quamque sede collocando, omninoque ad artis for-mulam revocare ; tandem haec omnia recte eloqui , atquevel ore , vel scripto ad communem hominum vtilitatemproferre.

Officium igitur Theologiae omne ex tribus tanquammuneribus conflatum est. Quorum quod tempore pri-mum , genere maximum est , interpretandi diligentia , su-stinetur Philologiae & doctrinae liberalis apparatu : in al-tero rerum Dialecticarum vsus, subtilitasque valet : tertiumorationis ornamenta desiderat. Sed interpretatio , quaeinuentionis vtilitatem praestat , ipsa rursus tripertita est.Praeter enim proprium enarrandi munus e duabus constatsubsidiariis partibus : quarum vtraque versatur in disputan-do , altera de eorum librorum , quos tanquam propriumfundum tractat Theologia , auctoritate , de integritate al-tera. Haec asserit variarum lectionum delectum ; illa totarefertur disputatio ad diuinae originis demonstrationem.Ita , quae partitio triplex initio videbatur , ea , rationibus

A 2 sub-